Latin
CENTAVREA MINVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 284
Unproofread scanNot analysed yet
Decocta humores felleos, &pituitam crassampotu exiccat per aluum. Infuso eiusdem decocto coxendicum dolores leuantur sanguinem trahendo, alleuandoque. Succus medicamentis oculorum per quam utilis. Purgat enim obstantia luminum claritati cum melle. Admouetur &mensibus depellendis &partubus. Priuatim uero articulariis morbis auxilium in potu prębet. Exprimitur cum praegnans est semine. Ac primo quidem maceratur a qua diebus quinque Mox coquitur, donec aqua integere desinat. Post refrigeratur, &per linteolum premititur herba detracta. Iterum coquitur ad mellis crassitudinem. Aliqui uirente ac turgente contusa liquorem excipiunt: quem coniectum in fictile non picatum in sole uersant rudicula miscentes lignea: &quod lateribus ambitu cohaerescit: terentes decutiunt in humorem Noctu probe operientes. Cauentur enim Rores, ut qui Succos spiscescere, colostrarique prohibeant. Radices porro herbasque omnes: quae adaruerint: exprimere oportet decoctas, curatasque ut gentianam docuimus: Contra e recentibus libris, Radicibus, foliis Succum in sole haberi donec crassescat ut diximus paulo mox. Sic Thapsia: sic Mandragora: sic Omphax idest acida uua &cętera id genus premenda. Lycium &absinthium, &Hypocistis &similia iis coquuntur: uersantur: coagulant more, quo indicauimus. CHAMAELEON ALBVS CCCCXXXIIII Hamęleontem album, Alii Chrysisceptrum &Ixiam: Romani Carduum uariam, Alii Carduum pineam. Aegyptii Epher, Alii Ephthosechin. Appellatur uero Ixia: quoniam quibusdam in locis ad Radices eius funditur uiscum, quo ut mastiche utuntur mulieres. Folia Silybi habet: aut Scolymi: crassiora &acutiora quam Niger. Deficitur caule: In cuius uicem e medio se Marini modo echini: aut cinarae spinas erigit. Flore purpureo &crinito: qui se in lanugines pappos uocatas dissoluat. Fructus assimilis cnico. Radice locis in pinguibus crassa: in montuosis gracili: candida interius, odorataque: sed olente uirus, atque dulci. Valet haec pellendis interaneorum animalibus latis acetabuli mensura in uino austero sumpta cum Origani decocto. Bibitur &Hydropicis drachma: Extenuat enim tumores. Decocturę aqua difficultatem urinę tol lit potu. Eadem in mero uim theriacę obtinet. Canes sues muresque occidit: si in polenta exhibeatur aqua &oleo additis. CCCCXXXV