Latin
ACANTHION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 287
Unproofread scanNot analysed yet
ANONIS Nonin quidam Onotida malunt uocare: Dodrantalibus &maioribus etiam Ramulis: fruticat multis geniculis: unde fundit alas: orbiculato capite foliis exilibus, pusillis modo Lenticulae: sed similibus Rutae aut Loto fe nario: nisi essent paulo hirsutiora: odore iocundo: antequam fiat spinosa. Estur muria condita cibo gratissimo. Insunt ramis aculei exacuti &spiculis firmioribus similes. Radix candida est: excalfactoriique generis: cuius cortex in uino Vrinam pellit &calculos rumpit: Imposita Margines ulcerum crodit. Radix decoquitr in Posca dolori dentium colluendo. succus decoctę potus haemorrhoidas curare existimatur. CCCCXXXXVI LEVCACANTHA Eucacantha: quam alii Phyllon: alii Ischiada: alii Polygonaton appellant. Romani Gnia Carduus. Ethrusci Spinalba. Radice cyperi amara uehementer: quae commanducata Dentium dolorem sedat. Item laterum &lumborum etiam si sit antiquus decocto eius in uini cyathis tribus poto. Eademque ruptis: conuulsis medetur. succus radicis ad omnia eadem bibitur. CCCCXXXXVII