Latin
TRAGACANTHA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRAGACANTHA Ragacantha Radix est lata, surculosa, Eminens supra terram: e qua ra mi humiles, firmi: late diffusi. Folio numeroso: tenui pusillo, intercurremtibus spinis, fronde sua contectis &candidis, ualidis subrectis. Est autem &Tragacantha succus: qui radice incisa stillat &coalescit in Lachrymam. optima: quę translucida, leuisque est, Item Gracilis, pura, subdulcis. Naturam habet similem Gummi conglutinantem. Vsus eius ad oculorum medicamenta, sea britias Arterię, Tusses, Raucedines, Distillationes. In Eclegmate data cum melle suggitur uero linguae subiecta. Bibit quoque madefacta in passo singulis drachmis Renum Doloribus, Vesicaeque rosionibus. ad quę sumitur cum cinere cornus Ceruini eluto, aut cum aluminis fissilis exiguo. CCCCXXXXVIII ERINGION Ryngion aliqui Eringen, &Gorgonion, &Erynerin &Carion, &Her mion &Origanum. Item Chlunion cognomine Myracanthon atque Molv: ab Aegyptiis Crobisos. Prophetę Sismertos. Romani capitulum Cardui, alii Cartere. Daci Sicupnux. Hispani Centumcapita. Punici Cherdam, aliqui Orean chloen hoc est Herbam montanam, alii Chida. aculeatarum &ipsa in numero habetur. Folia huius tenera condiuntur cibo salsugine. lata hęc &scabra extremitatibus: odorata gustu: Sed ubi adoleuere multis fastigiis, ambi tu Caulium mucronantur. In cacuminibus capitella in Pilae formam coacta cernuntur. Sapientibus figura stellae spinis acutissimis per orbem atque duris. Colos iis modo uiridis modo candidus, modo ceruleus inuenitur. radix oblonga, lata, nigra summo cortice, alba interius pollicis crassitudine. Odoris boni, quasi Aro matum. Nascitur in campestribus solo gracili. Natura excalfactoria, urinam men sesque trahit. inflationes soluit. Torminibus &locinorum uitiis obuiam it. contra bestiarum ictus: &uenenata omnia in Vino remedium est. Bibitur ad multa cum se mine Pastinacae syluestris pondere denarii: traditur adalligatam &illitam uomicas discutere. radix ex aqua mulsa Opisthotonicis &comitialibus medetur pota. ALOE CCCCXLIX Loe: Dicitur &Amphibion &Eryngion &Hermion &Tragoceros.