Latin
TRAGACANTHA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 288
Unproofread scanNot analysed yet
apud Romanos Aloa. Barbari Aloe appellant. Scyllę similitudinem habet: foliis pinguibus: crassis in latitudinem modice se fundentibus: rotundis &retrouersus conuexis. hęc &a lateribus ex obliquo maioribus interual lis striantur &in spinulas desinunt retusas &truncas. caulis eius non dissimilis Antherico est. Flos albus. semen Asphodeli. Tota graui odore: gustuque amarissima radice una ceu palo in terram dimissa. copiosissime in India nascitur: unde succus quoque affertur: sed Nascitur &in Arabia: Asiaque &aliquibus Maritimis locis &insulis: tanquam in Andro. Non tamen idonea: quę incidatur succi gratia. nec utuntur ea nisi ad uulnera recentibus foliis: Mirifice enim contrita &illita conglutinat. Duo autem succi eius inuehuntur genera: Vnum arenosi: quodquidem sedimentum esse purissimi cognoscitur. Alterum locinoris modo coactum. Erit ergo optima, pinguis, nitida, sine arenis, colore ruffo, friabilis. Iecoracea: facile se diluens &liquescens, amaritudine uehementi. Improbanda nigra &frangi pertinax. adulteratur Gummi, quod &gustu intelligitur, amaritudineque, atque odoris intentione. Item quoniam inter digitos detrita non soluitur in ramenta. Qui dam miscent Acaciam. Natura eius spissare: siccare: densare corpora: aluum soluere stomachum purgare cochleariorum duorum mensura, cum aqua frigida, uel quasi lac egelida idest tepidiuscula. Excreationes quoque sanguinis inhibet. Bibit in regio Morbo ex aqua obolis tribus, aut etiam denario. cum Resina uero aut aqua, aut mellis decocto cit uentrem: magnifice uero purgat interiora, si drachmis ternis pilulę deuorentur. Eadem medicamentis euacuantibus mixta Innocem tiora ea stomacho facit. uulneribus illinitur sicca &conglutinat. ulceribus quoque utilis cicatrices obducens ea identidemque compescens. Eadem inspergitur exulce ratis genitalibus uirorum &ruptis infantium puerorum praeputiis. Item Condy lomatis, rimisque sedis alias ex uino, alias ex passo. Haemorrhoidum quoque abundam tiam sistit. Digitorum pterygia tollit. Item insignita ac liuida illita cum melle. priuatim prurigines &scabiem genarum. Dolorem capitis sedat, temporibus &fron ti imposita ex aceto &rosaceo, capillum fluentem continet cum uino. Tonsillas. gingiuas &omnia oris ulcera cum uino uel melle. Oculorum medicaminibus torretur in testa pura, excandente, pennaque subinde uersatur, ut possit aequaliter torreri aut lauatur ut quod sit arenosissimum, subsidat adiiciaturque: pinguissimum uero &lę ue tollatur.