Latin
LIBANOTIS CORONARIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 305
Unproofread scanNot analysed yet
infunditur cum oleo capitibus phręneti corum &letargicorum. Item capitis doloribus longis. Illinitur cum Ruta serpen tibus ulcerum. Datur &radix contra regium morbum &in iocinoris uitio. Dera sa &in fistulas coniecta callos earum derodit. succus recentis e flore auribus ulce ratis &purulentis immittitur. Expressus hic ut caeteri &curatus reconditur. FERVLA DXVII Arthecis, Italia Ferulam uocat: usus in medulla e uiridi ea coeliacis &scre antibus sanguinem. in uino ad uiperas bibitur. ualet &ad sanguinem sistendum naribus indita. semen torminibus medetur. Ex oleo autem perunctis sudores mouet. Caules ipsi capitis dolorem edentibus faciunt. Inueterantur &sale pro cibis. Caulem Ferula saepe tricubitum fundit. Folia sunt Feniculi: crassiora multo, atque maiora. Ex eo fit &Sagapenum uocatum delibrato excauatoque secundum radicem.