Latin
PEVCEDANVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 305-2
Unproofread scanNot analysed yet
PEVCEDANVM DXVIII Eucedanum, alii Agrion, alii Agriophyllon. Prophetae Agathos Demon hoc est bonus Genius, alii Pinastellum. Romani Satariam. caulis est ei tenuis: macilentus: similis Feniculo. densitate iuxta terram commosa. flos luteus. Radice nigra succosa: graui odore: crassa: Gignitur in montibus opacis. Inciduntur radices tenerę pro succo cultellis: ut quod effluit, continuo in umbra ponatur. Nam sole uires amitteret. in colligendo capitis dolor &uertigo sentitur: Nisi nares prius &caput rosaceo perungantur. radix succo exempto inutilis redditur. Et alius succus e caulibus modo expressis, modo plaga laxatis excipitur: sicut &radice: quod &in Mandragora fit. uerum quod manat inciso eo mi nus pollet effectu, quam quod expresso colligitur. sed &uelocius quoque difflatur, exanimaturque. Inuenitur interim &Lachryma Turis modo concreta caulibus &radicibus adhaerescens. laudatissimus succus ex Sardonia, mox Samothracia, odore graui: colore ruffo: gustu feruenti: cum aceto &rosaceo conuenit ad Letargum, &phrenesin: uertigines oculorum: Morbum comitialem: dolores capitis longos perunctis: Item ad resolutiones neruorum: coxendices, conuulsa: In uniuersum ad omnia uitia neruorum cum oleo acetoque illitus. In uuluarum strangulatio ne olfactorium est. In somnum quoque prociduos expergiscit subditum naribus, fugantur suffiri nidore serpentes. aurium dolori cum rosaceo instillatur: addendus in Dentium caua si dolent. Prodest ad tussim cum ouo deuoratus. Difficilem anelitum, Tormina, Inflationumque uitia discutit. Ventrem molliter cit: Lienem consumat. Aegre parientibus singulariter proficit. solet &ad tormenta uesicę aut si tenta sit, bibi. Item ad renes. exaperit uuluas. Eiusdem effectus &radix, nisi quod infirmior: In usu est &decoctum eius. eadem teritur arida ulceribus sordidis. squa mas ab ossibus eximit. cicatricem ueteribus malis obducit. ceratis &malagmatis excalfacientibus miscetur. Probatur recens &libera carie. Item solida odorisque plena. LXIIII