Latin
MAGYDARIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
MAGYDARIS DXXI Lterum genus est: quod Magydaris uocatur. Natum in Lybia. Radice Silphio simili, minus crassum minusque uehemens: fungosum: sine succo. Natura ei quae Silphio, SAGAPENON DXXII Agapenum succus est fruticis ferulacei nascentis in terra Media. Laudatur translucidum foris. Colore ruffo, &cum frangitur, candido intus. Odore medio inter laserpitii succum &Galbanum, gustu acre. Prodest laterum &pectoris doloribus: ruptis: conuulsis: tussibus ueteribus: crassis excreationibus pulmonis. Sanat &comitiales: Opisthotonicos: lienes paralyticos: perfrictiones membrorum: Febrium circuitus potione inunctioneque. Menses quoque impellit. Partus cum aqua mulsa potum extinguit. Serpentium morsus in uino. Datur &olfactandum ex aceto in strangulatu uuluę. Discutit oculorum ci catrices obtusiones caligines: suffusiones. Resoluitur ut laser. Ruta &aqua &amaris amygdalis aut melle aut pane calido. EVPHORBIVM DXXIII Vphorbion arborum generi ascribitur: ferulaceumque est proueniens in Africa, monte Tmolo Mauritaniae: succo madens acerrimo: qui ab loci hominibus propter immodicum eius ardorem non sine metu colligi tur. Proinde uentriculis ouium lotis excipulas construunt: in quas per ambitum arboris ligatas succus incilę contis e longinquo profluat. Statim uero tanquam e uase aliquo magna uis eius in uentres subiectos effunditur: sed &in terram quoque spargi contingit: aperientibus contis ut diximus. Liquoris eius duo sunt genera. Translucidum ueluti sarcocolla permixta. Eligendus qui sit perspicuus atque uehemens. quanquam gustus experimentum difficile, ut qui leui tactu linguae accensum os diu detineat: &qui admota omnia Euphorbium uideri faciat. Inuentionem eius Iu bę Regi Libyę referimus acceptam. Suffusiones discutit succus. Is si bibatur diem integrum continet feruorem: qua propter &melle temperatur: &in collyria proLXV portione additur acrimoniae. In coxendicum dolore potionibus odoratis affun ditur. Squamas ipso, quo imponitur die: corrigit. Praecauendum uero est, qui utum tur eo: circundatum ossibus carnem linamentis &Cera communiant. Quidam prodidere in serpentium ictibus periculum omne abigi: si quis inciso usque ad ossa uertice succum eum dilutum infundat: deinde uulnus consuat.