Latin
GALBANVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 308
Unproofread scanNot analysed yet
GALBANVM DXXIIII Albanum succus è ferula est. Nascitur in Syria Metopion uocant aliqui: quod maxime laudant ad similitudinem turis: cartilaginosum &pingue. Item purum, minimeque lignosum: &in quo non nihil seminis &ferulae sit admixtum. Praeterea graui odore: neque humidum: neque retorridum. Mutatur Resina &faba fracta &hammoniaco. Naturam habet excalfactoriam, comburentem sextractoriam, discussoriamque. Menses &partus pellit appositu uel suffitu: Lentigines cum aceto &nitro illitum eximit. Per se bibitur ad tussim ueterem: anelitum: suspiriatrupta: conuulsa. Aduersatur Toxicis cum Myrrha &uino. Similiter sumptum abortus non exeuntes trahit. Imponitur &lateris Doloribus &Furunculis. Incensum odore comitialibus subuenit, &uuluę in stran gulatu &uertiginibus. Serpentes quoque nidore urentium fugantur: nec laedunt perunctos galbano. Easque idem succus Sphondylio &Oleo mixto necat uel tactu. Dentium quoque doloribus circumlitum aut additum in cauernas medetur. Difficilem tamen urinam facere existimatur. In potum pluribus modis resoluitur: amygdalis amaris: aqua: ruta: melle mixto: pane calido: Itemque aliter: Opio: felle liquido: ęre combusto. Qui uolunt purgatissimum id habere, in feruentem aquam demittunt: ut liquescente eo puritas subsidat: &innatent sordes quas &sic eximunt in linteolo candido textu solutiore. Galbanum praeligatum in pixidem Aeheam aut fictilem suspendunt: ita ne fundum uasis pertingat: Mox adopertum in Aquam feruentem demergunt: ita: quod sincerum in eo erit: ceu per collum in pixidem distabescet: contra pars lignosa non transibit, subsistetque in linteolo. DXXV HAMMONIACVM Ammoniacon. Alii agasyllon. Frutex est e quo succus eiusdem nominis capitur. Alii Hammoniacon Thymiama, siue Criotheon: sunt qui Eliustion malint. Romani guttam appellant. Succus &hic ferulę est in Cyrenaica nascentis. Frutex cum Radice sua totus agasyllis uocatur. Probatur maxime coloratum, non lignolum sine Arenis &ad Turis masculi similitudinem cartilaginosum: purum: praedensum, liberum sordibus &odore Castorei: gustus amarulenti: quod genus dicitur thrausma. Alterum terrosum lapidosum ue phyrama appellant. In africa nascitur proxime hammonis Oraculum ferulaceae uti diximus arboris lachryma. Panos &duritias extrahit: mollit: excalfacit: discutit. Aluum in potu soluit. Partus expellit. Lienem cum aceto drachma una comminuit. Articulorum &coxendicum dolores emendat. Suspiriosis: Orthopnoicis: comitialibus prodest. Humores in pectore consistentes: si fiat eclegma cum melle, aut si cum succo ptisanae sorbeatur. Detrahit &cruentas urinas. Tollit &albugines oculorum. Scabritias genarum consumat cum aceto dilutum impositum duritias lienis: locinorisque sedat. Tofos articulorum: quos graeci poros uocant cum melle aut pice illitum diffundit. Lassitudines &Ischiadas perungi cum aceto: &Nitro &oleo cyprio uice acopi utile est.