Latin
DXCIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 323
Unproofread scanNot analysed yet
DXCIII ALCEA Leea syluestri &ipsa Maluae contributa est. Folia uerbenacae modo secta. Caules terni aut quaterni cortice canabino. Flores parui similes ro sę. Radices albę obliquę quinque uel sex: cubitales. Vsus radicis ex uino uel ex aqua Dysentericis atque ruptis. DXCV CANNABIS SYLVATICA Annabis aliqui &hydrastinam. Romani terminalem. Nascitur in syluis uirgulas Altheę fundens, nigriores asperioresque ac minores: cubiti altitudine: foliis edomitę, scabrioribus magisque nigrantibus. Flores modice rubentes: &similes Lychuidi. Semen &Radix altheae. Decocta radice collectiones &tumores: quos discutere oportet: illinimus. Dura siue Tophacea diffundit. Vellitur &haec faciendis funibus cortice. DXCVI CANNABIS SATIVA Annabis satiua. Sunt qui cannabion: &Schoenostrophon &Asterion uocent. Romani cannabem. planta est admodum utilis uitę mortalium: Nectendis praecipiua firmitate funibus. Foliis Fraxini similibus odoris mali: caulibus paruis, inanibus. Semine rotundo: quod largius sumptum affluentiam geniturę consumit. Succus ex eo doloribus aurium instillatur. DXCVII ANAGYRIS Nagyris &anagyron &acopon &agnacopon dicitur. Folia uirgasque a uiticis habet: Fruticosaque est arboris modo perquam graui odore. Flos oleris. Semen in corniculis gignit oblongis: simile renibus: uarium subro tundum &solidum: quod durescit fere uua maturescente. Folia trita collectionibus reprimendis imponito. Eadem drachmę pondere suspiriosis, aut si secundae a partu uel menses morentur. Aut si pecus emortuum hęreat dato bibantur in passo. Ad capitis dolores in uino: difficulterque parientibus ad alligentur ita ut a partu statim auferantur, porricianturque illico. Radicem discutiendis &concoquendis: quę libeat adiungito. Semen commanducatum uomitiones celeriter faciet. DXCVIII CEPAEA Epęa portulacę similis est: folio nigriore: radice tenui. Folia in uino ad stranguriam, &uesicę scabiem bibuntur: sed cum decocto radicum aspa ragi eius: quem Myacanthon hoc est corrudam uocamus, plurimum DXCIX