Latin
ALISMA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 323-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALISMA conferunt. Lisma siue alcea: quod &Damasonion &acyron &Lyron uocatur. Fo lia ei Plantaginis nisi angustiora essent conuexaque in terram: Caule tenui simplici excedente cubitum longitudinis capite thyrsi: Flore albo exili, &aliquatenus pallido. Radicibus ut ueratri nigri tenuibus odoratis acribus modice pinguibus Nasci amat in aquosis. Vsus in radice ad eos: qui marinum Leporem biberunt drachmae unius duarumue Pondere in uino pota. Item ad eos: quos Rubeta momorderit: aut qui Opium hauserint. Torminosis dysentericisque tam per se quam cum dauco pari mensura praesidium est. Conuenit &ad conuulsa &ad aquę morbos. superficies eius comprimit uentrem: menses commouet: Tumores: quibus illinitur, placat. onobrychis: