Latin
ECHION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 332
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII tibus nigricantibus: assidue breuioribus in cacumen pro suo cuiusque numero. Inter folia purpurat flos: &in eo semen occulitur uiperę capitulo simile. Radix exilior digito subnigra: quae non ictis modo a serpente auxiliatur pota in uino: sed praesumentes quoque percuti non patitur. In eodem usu folia semenque habentur. Eadem &Lumborum doloribus subuenit. Lac in uino uel Sorbitione sumpta Nutricibus ciet. OCIMOIDES DCXXXVII Cimoides. Nonnulli &hanc Echion uocant: alii Scorpiuron: alii Sparganon: alii Althaean: alii amaranthida, alii Probataean, alii Elaphion, alii antimimon, alii Porphyrida, alii augion, alii Nemesion, alii Philetereion, alii Hyaenopsolon, alii Thyrsitin, alii Thermutin, alii Misopathos. Romani Ocimastrum. Folio nascitur ocimi: ramis palmum altis hirsutis: siliquas hyoscyami figura sustinentibus: seminis plenas nigri Melanthio similis: quod in uino haustum contra uiperas &Serpentium cęteras resistit. Traditur cum myrrha uino pipere propter Ischiada. Radice nititur tenui: nullo usu. ERINOS DCXXXVIII Rinos alii Ocimoides, alii Hydreron. Romani Ocimum aquaticum. Secus amnes fontesque nascitur ocimi similitudine: sed foliis minoribus &superne diuisis. Palmo alta est Cauliculis quinis senisque. Flos candidus. Semen nigrum acerbum. Madet Lacte multo &Caule &folio. Duae seminis drachmę cum mellis Cyathis quatuor Fluxionibus oculorum medentur illitu: Succus perquam utilis aurium dolori cum Sulfure: nitroque instillatus. GRAMEN DCXXXIX Grostis, alii Aegicon, alii amaxitis. Aegyptii anuphi. Romani Gramen alii asifolium, alii Sanguinalem, alii Vniolama. Hispani aparia. Daci Cotiata. Punici lebal passim cognoscitur geniculatis ramulis serpens. Radicesque ab iis geniculatas: dulcesque spargens. Folia eius in tenuitatem cacumi nata &dura &ut harundinis paruę: lata: bubus iumentisque pabularium. Radix ad uulnera teritur: quae illitu eius conglutinantur. Decocto radicis in Torminibus &urinę difficultatibus utimur &ad recrementa uesicae frangenda: quae demum durantur in calculos.