Latin
CALAMAGROSTIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 332-2
Unproofread scanNot analysed yet
CALAMAGROSTIS DCXL Alamagrostis uocatur omnibus modis amplius gramine lumentis cauendum. Necat enim deuoratum ab iis pręsertim in Babylonis regione id: quod iuxta uias nascitur. GRAMEN PARNASIVM DCXLI Ramen uero: quod in Parnaso monte gignitur: Densius fruticat: folio Hederaceo: Flore albo &odorato. Semine paruo nec inutili. Radicibus quinque uel sex: crassitudine digiti candidus mollibus: admodumque dulcibus. Horum succo decocto adiicitur uinum ac mel quantum satis est: dimidium Myrrhę Piperis Turisque tertiae portiones. Medicamentumque fit oculis nobile. Componendum id Aenea pyxide. Radicibus decoctum praestat quos ipsa radix effectus. semen eius urinas uehementer impellit. Vomitiones aluumque sistit.