Latin
RVBVS IDAEA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
RVBVS IDAEA DCXLVIII Atos Idaea hoc est Rubus Idaeus appellatus est, quoniam in Ida plurimus nascitur. Est autem tenerior multo quam Rubus, minoribusque spinis, Sępenullis. Eadem praestat: quę supradictus Peculiariter flos eius cum melle distritus. Epiphoris oculorum illinitur &ignibus sacris: contra stomachi quoque uitia bibitur ex aqua. HELXINE DCXLIX Elxine Aliqui Elitin &Cannuchersaean &Amelxinen &Sucotachon &Pychnacon: &Mesampelon &Cittampelon &Cissamethon: &Anatetamenen. Romani Volucrum lapparum. Aegyptii Apap: alii Parthe nion: alii Sideritin. Alii Heraclian. Alii Asyrian: alii Hygienem agrian: alii Clybadion: alii Polyonymon uocant. Nascitur in parietinis Sepibus: uineis: Cauliculos habens leuiter rubentes. Folia herbę mercurialis hirsuta: Semine obducto, Caulibus: asperitate etiam uestium Tenaci. Vim habent folia spissandi: refrigerandi. Quamobrem Ignes sacros: adustiones: condylomata: Panos incipientes: tumores collectionesque omnes illitis sanant. Succus cum Psimmithio Ignem sacrum &mala: quę serpunt inungit. Imponitur &podagris Cera Cypria uel Hyrcino seuo collectus. Emendat &ueterem tussim Cyathi haustu. Inflammationibus tonsillarum gargarissatus &illitus confert. Aurium cum rosaceo infusus exterminat. Est &Helxine foliis hederę duntaxat minoribus. Ramu lis longis: quibus amminicula quę cumque complectitur. DCL ELATINA Latine folia habet Helxines: pusilla: rotunda pilosa, tenuibus &Semipedalibus ramulis: quinis senisque a radice statim foliosis astricta gustu: Nascitur in segetibus &utique solo culto. Inflammationibus &fluctionibus oculorum efficax foliis cum polenta impositis. Eadem cocta sorbitionis usu a dysenteria eliberat. DCLI EVPATORIVM Vpatorion. Alii Epatorion. Alii Epatitin. Romani uolucrum majus. c Surculosa est herba simplicis Scapi: tenuis: lignosi: subrecti: nigrantis: hirsuti: cubitalis aliquando &lioris: folio per interualla inciso &magna ex parte quinquepartito: Interim plurifariam quinquefolii aut Cannabis similitudine. Nigro &ipso extremitatibus serratis. Semen leuiter plumosum è medio Caule circa prosilit inclinatum in terram, ut cum inaruerit: uestibus quoque in ambulantium adhęrescat. Huius folia cum Suillo pingui trita &imposita ulceribus cicatrici repugnantibus medentur. Semen &Herba in Vino pota, dysentericos item affectos locinora, &Saerpente percussos restituit. Hanc aliqui falso Artemisiam esse putauerunt. Sui enim generis artemisiam indicauimus.