Latin
SIDERITIS TERTIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 334
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVIII omnes nouere: siccandi: spissandi: capillum inficiendi uis adest. Decocto ramorum aluus cita contrahitur: Abundantiae Feminarum sistuntur: Ictibus praesteris occurritur. Gingiuae stabiliuntur: Oris quidem ulceribus etiam folia commanducata prosunt: Manantibus uero in capite: oculis procidentibus: Condylomatis, Haemorrhoidis illinuntur. Stomachis laborantibus &Cardiacis trita impositaque subueniunt. Efficacior ad omnia supradicta succus expressus Caulibus atque foliis collectus &uersatus in sole. Ipsius autem seminis succus si e maturo fiat, contra mala Oris singulari praesidio est. Mediocriter maturum edentibus cohibet uentrem. Idem pręstat flos si e uino sumatur.