Latin
PAPAVER SATIVVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 340
Unproofread scanNot analysed yet
PAPAVER SATIVVM DCLXXVI Econ Hemeros, alii Chamęscycem, alii Mecon rhoeada, alii Oxytonon; Romani Papauer satiuum, Aegyptii Nanti. Huius semen inspergitur panibus Sanitatis usu. Editurque cum Melle pro Sesama Thylacitin appellant. Capite oblongo: Semine candido. Alterum genus syluestre calicem sustinet insidentem nigro semine: quod Pithitin cognominant: Aliqui etiam Rho eada: quia Succus ex eo inciso defluar. Est &Tertium genus syluestrius Medicatius &procerius caeteris: Calicibus longis Refrigerandi omnibus Vis. Proinde Folia eorum &Calices decoquntur in aqua: ut foueantur ora somni causa. Decoctum quoque ipsum aduersus peruigilia bibendum. Calicibus contritis &illitis cum Polenta utuntur ad ignes sacros atque collectiones. Tundere autem oportet recentes. Mox in Pastillos triti siccantur, &reponuntur. ipsis uero Calicibus seor sum in aqua decoctis ad dimidias, Iterumque cum Melle decoctis quoaddum spissescat, Eclegmia fit soporiferum. Tussibus &fluctionibus Faucium: &Coeliacis affectibus: quod Medicamentum efficacius redditur additis Acaciae &Hyppocistidos Succis. Semen uero Papaueris nigri teritur potu ad Aluum citam. Et profluuia Mulierum Contra Vigilias ex aqua Temporibus Frontique illitum prodest. Succus maiore ui Refrigerat: Crassat, adsica cat. Is modice haustus: quantum est Eruum; potestate Somnifica distrahit dolores. Concoctionem adiuuat &aluinos. Largior enoxat. Lethargum enim facit &Iugulat quoque. Idem cum Rosaceo ad dolores Capitis infunditur. Cum Amygdalino uero &Croco &Myrrha instillatur Aurium Doloribus. Ad Epiphoras Oculorum cum Vitello Oui tosto Crocum addentes utuntur. Ad ignes sacros &Vulnera cum aceto. Ad Podagras cum Lacte Mulierum &Croco. Additus uero in sedem pro Balano somnum conciliat. Optimus intelligitur Densus &Grauis &qui saporem odore mox pariat: Gustu amarus &facile aqua liquescens. Inter signa est &laeuor &candor. Scabritia damnatur &colostratio: &qui subinde cum per collatur: durescit ut Cera. Experimentum &illud sinceri habetur ut in Sole positus diluat sese: utque in Lucernis accenso pura luccat Flamma: &uti extinctus quoque pręterea deoleat. Adulterant Glaucio &Gummi &Succo Lactucae syluestris: Qui fucatus est Glaucio: cum dissoluitur Croci habet colorem: quem uitiauit Lactuca exiliter &euanidum spirat: maiorem asperitatem habet. cui Dolus a Gummi contigit: languidus Translucensque est. Nonnulli uero tam imprudentis naturae sunt: ut Seuum quoque permisceant. Torretur uero medicinis Oculorum in nouo fictili, donec temollescat &rubrior fiat. Erasistratus Diagoram improbasse usum eius in aurium dolore, Oculorumque uitiis prodit. Quoniam Visui noceret: Soporemque iii uel mortiferum faceret. Addidit Andreas nisi esset adulteratus: fore ut inuncti eo excęcarentur. Mnesidemus olfactu tenus concessit ad somnum odore illo quae rendum: Cęrero uel noxium reiedit. Quibus sententiis reclamat Experientia Multis euentis Vtilitatem eius rei testantibus. Proinde absurdum ne fuerit moINI, dum subscribere, quo succum excipianst.