Latin
OPIVM ET MECONIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 341
Unproofread scanNot analysed yet
OPIVM ET MECONIVM DCLXXVII SDuplex est. Quidam Folia &Calices tundunt &exprimunt prelo, mox in Mortarium terentes digerunt in orbiculos: hoc genus Succi Meconicum uocatur: Ignauius eo: quod Opium dicimus: hoc autem quibus cura colligere est: simul ac Rores exaruerunt: circumscribere cultello caput ipsum debent libramento ne intus penetret plaga. Cęterum ex obliquo calices summa cute oportet incidere decussando: Ita ut Lachrymam erumpentem subiectus unguis in Mytulum corriuet. Ita digressi alioquin haud multo post redeant: coalitum densatumque inuenturi quod fluxit e uulnere: ac postero die similiter faciant. Tritum hoc in mortario ueteri, &in pastillos diuisum reconditur. Cum scapus inciditur: retro abscedere conuenict: ne Veltes operantium manans aIPE inde lac abstergant. PAPAVER CERATIS DCLXXVMH Econ ceratitis, alii Paralion, alii Agriam Meconem, alii à halasion: Romani Fabiolum marinum. Punici Sisimassesa. Folia habet Tenuia, Hir suta: Verbasco similia: Serrato ambitu Papaueris modo syluestris: cui nec caulem quoque obtinet dissimilem. Flore pallido. Calice pusillo, Inflexoque ut cornicula, eff gie Fenogręci: a quo &nomen habuit. Semen exile, nigrum: quale Papaueris. Radice per summa cespitum sublimi: crassa: Nascitur in afflatu marisisolo gracili. Radix ad dimidias cocta datur ad Lumborum uitia, &locinoris: Item ad eos: qui urinas crassas araneosas &asperas faciunt. Semen acctabuli mensura cum Aqua mulsa commode Aluum purgat. Vicera emarginant Folia &flores ex Oleo impositi. lumentorum sanant Argemas &Nubeculas Non differendo eorum errore: qui Glaucion nasci putauerunt ex hoc Papauere foliorum similitudine Decepti. Cęraticum Papauer: qui Bibant Edantue in eadem omnia recidunt: cum noxias, tum remedia in quae sumentes Opium. Fructus ęstate colligitur siccus. decoctum radicis in Vino Dysentericos liberat. Iliiltii 231