Latin
SCAMONION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 369
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam fornicem in terra fodiunt: &subiectis nucis Iuglandis, in quae decidat foliis: succum effundi patiuntur: quem Inibi assiccatum demum tollunt. Laudatur translucidus, solutus: sine pondere, Taurini glutinis colore: praetenuibus fistulis: fungosus: qualis est qui e Mysia: quę in Asia est Inuehitur. Nec uero experimento illo solum niti oportet ut linguae tactu albescat. Hoc euenit &adulterino: qui fit permixto Tithymali succo. Fidelior probatio a gustu: ne ualde linguam accendat: tithymalus enim uehementer excalfacit. Deterrimi e Syria Iudęaque ponderosi: prędensique. Vitiantur tithymalo &farina erui. Datur ex aqua mulsa uel ex aqua per se Drachma ponderis aut quatuor Obolis ad Pituitam &bilem purgandam per aluum: ad quam tamen dumtaxat soluendam partes duę Denarii sextiui satiffacient grano sesamae admixto aut semine alio. Sed si abundantius purgari libeat: succum obolis Tribus Elleborum nigrum duobus: aloen drachma una bibant. Medicamentum quoque de succo huius, &sale purgationibus condentes in uiginti drachmas Lactis sex Cyathos salis addunt. portione uirium sumitur, ut maxima potio ligulis tribus: media duabus: minima singulis constet. Detrahere &radix solet: cum quibus dictum est rebus drachma una pota uel duabus. Aliqui eam coquentes dant bibere. Decoquitur in aceto hęc &cum farina ordeacea teritur coxendicibus illinendis. Succus in uellere applicatus Vuluę abortum grauidis facit. Tubera cum melle discutit aut oleo in aceto coctus lepris illinitur. Capiti cum aceto &rosaceo in longis doloribus infunditur.