Latin
CHAMAELAEA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 369-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMAELAEA DCCXCI Hamęlęan, Aliqui Chamęlęan melęnam hoc est Nigram. Alii Herac clion, alii Bdelyran; alii Coccum gnidium. Romani Cilibracam, Aliqui Oleaginem siue Oleastellum. Rami eius palmi altitudinem non ex cedunt. Ipse frutex Surculosus similitudinem foliorum oleę habet: quae tamen tenuiora ei sunt &amara gustu mordacia ut fauces quoque obulcerent: quibus po tis pituita &bilis per aluum exigitur: pręsertim si in duabus partibus absinthii ex aqua mulsa in Catapotio deuorentur. Herba omnino In coctibilis. Redditur forma eadem: qua illata stomacho est. Foliis tritis impositis cum melle sordida ulcerum &margines purgantur. THYMAELAEA DCCXCII Hymęlęa: quam &Chamęlaean &Pyros Achnen &Cnestron &Cneoron uocant. Frutex est in quo Nascitur granum Gnidium, quod Syri apolinon; aliqui Linon appellant a similitudine Naturę: quam cum Lino satiuo habet. Rami tenues, speciosi: Cubitorum binum assurgunt. Ipsa similis Chamęlęę: foliis angustioribus, pinguioribus, gummosis: si mordeantur glutinosisque. Flores albi &inter eos semen quale myrti exiguum rotundum initio uirescens. Postmodum rubens. Foris durum, nigrumque. Intus albet. Detrahuntur eo per aluum biles: aquae: pituitae: si quis e uiginti granis interiores nuLXXXXVI cleos bibat. Vrit hoc fauces.