Latin
VINVM CATORCHITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 386
Unproofread scanNot analysed yet
Dapsilem quoque copiam lactis inuchit: sed sanguinem uitiat. Elephantiasque gignit, ut Zytum Pelusiacum: Quidam lagunculas fictiles senas eius: sextariis. X. Salis inueterant: alii Salsilaginis lagena: Quod ita paratum sit, uitiari negant: uentri soluen do idoneum fore promittentes: alii Thymum &Feniculum fundo substernunt. Deinde Ficus disponunt: idque alterius statuminibus: Donec ad fauces uasis series &Vices illae perueniant. VINVM SYCOMORITES DCCCLXXV XFico item Aegyptia faciendi uini ratio eadem constat: Idque Acetum exit pręcellens asperitate: inualidis scilicet uiribus ad custodiendam Liquoris dulcedinem. VINVM RETHINITES DCCCLXXVI Inum Rethinites uulgare prouinciis omnibus est. R esina mustum condere: sed frequentissimum Galatię: Quoniam uina ei fere acescunt: uuis propter coeli algorem nunquam maturescentibus: nisi Resina larigna medi centur. Tunditur cum cortice Resina &in singulas fictiles lagunculas dimidium heminae confunditur: Sed alii: ubi deferbuit eximunt resinam &percollant: Alii Resinam relinquunt inueterata hęc efficiuntur iocunda: sed caput infestant. Dolores &Vertigines ciendo: coctionem utique urinasque adiuuant. Distillationibus &tussibus medentur: coeliaeos: dysentericos: aquas intercutes: affluentias feminarum coercent. in alto exulceratis infusione pręsidimum afferunt: in hoc genere id quod nigrum est: magis constringit, quam album.