Latin
VINVM SAROBILITES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 386-2
Unproofread scanNot analysed yet
VINVM SAROBILITES DCCCLXXVII Inum Strobilites sic fit. Nuclei Pinei recentes musto merguntur: inde ui num exprimitur: praestans ea: quae Resinatum. aut si nuclei musto madidi etiam sint decocti. utile tabescentibus abundanter potum. E CEDRO: CVPRESSO: LAVRO: PICEA: IVNIPERO: ABIETE DCCCLXXVIII Ina è Cedro: Iunipero: Cupresso: Picea: Lauro: Abiete peraguntur ad euam dem modum. ligna nouissime cęsa: cum fructus emittitur: assulatim conminuunt &in sole aut igni aut balnearum tepore continent: ut simul ac desudarint in congium uini libram eorum addant &rutabulo peragitent: Nec ante menses duos loco moueant. postea elutriantes, in solemque conferentes reponunt. uasa, quod semel dictum sit, in uino fictitio ad fauces usque sunt implenda: quo niam relicta inanitate uertitur in acetum. uina medicata inimica ualentibus sunt. Excalfaciunt omnia haec: urinasque pellunt. aluum uero supprimunt. Laurinum im pensius excalfacit. solet &e fructu maioris Cedri selibra eius tusa in congium mu sti diebus quadraginta in sole contineri: postea eliquari. Decapulatumque ita condi. Nam &quod ex Baccis Iuniperi constituitur: Cedritae appellato effectibus simile est. De Cedrite mox dicemus.