Latin
POMPHOLYX ET SPODION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 394
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem consedit, molliter &ociose tollimus, &in altera capide seponimus. Recrementa: quae fundo hęserunt: harenacea relinquimus. Iterum subsidere patiuntur terrosa. Mox in aliud uas nitidum excollamus: &hoc saepe donec purum exarenatumque cernatur. Alii protinus collectum uti est cum sordibus suis totus: aquae paulatim respersum committunt rati harenas &lapidosam in eo naturam nutu suo &pondere descensuram ad ima ua sis: pilos uero &Floccos: caeteraque id genus leuitate sua in sublime abitura. Ita sincerum nobis exemptum iri puluerem: qui sponte sua mediam regionem occupaturus in ipso uase sit: lauari quoque in mortario ut cadmiam iubentes: sed uino chio mari facto: magis enim astrictorium euadere ita quam aqua elutum. Pompholygi natura densandi refrigerandi: explendi: purgandi: conglutinandi: &quadantenus siccandi. Eadem leuiter incrustat. Si uero torrere libeat: frianda prius erit in aqua &in orbiculos diuidenda: qui fictili nouo componantur. Tum hoc in tenui &leui carbone collocato: pastillos sępius uersari oportebit: donec ruben tes siccique reddantur. Illud noscendum, spodion, &in auri &in argenti fornacibus fieri &optimam de plumbo utique post cypriam.