Latin
ANTISPODION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 394-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANTISPODION DCCCCXVII Voniam uero multa quoque alia sunt: quae uicem spodii satis impleant; adeo ut interim quoque uincant effectibus: Necessarium est, &quę nam sint ea: &qua ratione in eum usum accommodentur: ostendere. Igitur folia myrti cum floribus suis &baccis etiamnum uiridibus immaturisque uruntur fornace in ollam crudam coniecta operculo Argilla circulito, quod ei foraminibus crebris confossum esse debet: continenturque ita donec figlina percoquatur. Mox in Fictile nouum transferunt, &fornaci reddunt. Et ubi eodem modo per coctum est, Eximunt, lauant utuntur. Eadem ratio &in thaleis oliuę urendis seruabitur. Cęterum ex oleastro quęruntur maxime. Sin desint: succedunt ex olea satiua cum floribus defractę. Veniunt &cotonea mala in eundem usum concisa, exossataque item gallae, tantundem quoque faciunt ex crassis linteis, item ex moris immaturis id est candidis &in sole usque ad Ariditatem siccatis. Taurini quoque glutinis &uellerum humidorum scabrorumque cinerem probant quae pice prius melleue perfuderint, Omnia hęc ut similiter polleant spodio a medicis sunt inuenta. AES VSTVM DCCCCXVIII Es crematum probatur quod rubens fit. Quodque speciem minii attritu referat. Nigritia in co argumentum est plus iusto exusti. E nauium clauis dissolutarum paratur. Componuntur ii fictilibus crudis sulfure &Sale aspersi aequo pondere, uicibusque obliti. Exinde uas operculo inclusum &figulari luto circumlitum mittitur in caminos donec percoquatur. Quidam sulfuris loco atque salis alumine statuminant. Apud nonnullos clauus sine Sale ac Sulfure χυιρυ 2 in olla continuis diebus uritur. Sunt qui sulfur tantum adhibeant. Sed quod ita fit: oppletur fuligine atro. Aliis claui alumine scissili sulfure acetoque additis perunguntur: &in cruda olla torrentur. Adsunt &qui aeneo in uase aceto eos perfunlant.