Latin
RVBRICA SINOPIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 403
Unproofread scanNot analysed yet
RVBRICA SINOPIS DCCCCXLVI Vbrica Sinopis probatissima quę sit densa &ponderosa colore locinoris, libera Lapidibus &unicolor: admodumque fusilis ac solubilis cum diluitur. In Cappadocia effossa quibusdam speluncis &inibi purgata; in oppidum Sinopem conuehitur primo: unde nomen. Vsus eius in medendo siccare: spissare: ferruminare. Propterea additur in Emplastra uulneraria &pastillos quibus siccatio &constrictio quaeri solet. Aluum quoque in Quo sumpta &infusa Clysteribus sistit. Datur &contra locinoris uitia. RVBRICA FABRI DCCCCXLVII Vbrica Fabrorum Minore per omnia effectu quam Sinopis est: sed optima in Aegypto &Carthagine sine Harenis &facilis friatu. Fit hęc &in Hispania exusta ochra in Rubricam. RVBRICA LEMNIA DCCCCXLVIII Erra uero Lemnia e Subterreno quodam specu in Lemno insula effoditur: atque inde ad nos infertur. Paludoso illa situ legitur: &Caprino sanguini miscetur. Tum in pastillos ab Indigenis locis diuisa signatur Imagine animalis eius: de quo Sphragidem Aegos idest Sigillum caprę appela lauerunt: antidoti uim obtinet. Contra uenena in Vino praesentanei Remedii, Euomere omnia ea cogens praesumpta cibis. Animalium quoque Lętalibus plagis conuenit atque morsibus. Additur &in antidota. Porro aliqui &ad Religionem conuertunt diebus festis ea utentes: in dysenteria quoque praeclara res habetur. CHALCANTHON DCCCCXLIX Halcanthon generis &Originis unius est, cum nihil aliud sit quam liquor gelatus: sed fastigiis tamen specierum quibusdam spargitur. Ea tria sunt. Vnum: quod Distillantibus Stiriis e Lateribus in quasdam Scrobes hy berno gelu concrescit: de quo argumento: qui metalla in Cypro perficiunt, stalactida hoc est stillaticium atramentum appellant. Petresius autem Pinarion. Alii Stalacticon &Pecton &Ephthon &Aracton, &Lonchoton cognominare malunt. Alterum Simplicis confecturae in specubus primo inuentum. Dein transfusum in Scrobes densatur &crassitudinem accipit: atque hoc proprie Pecton: hoc est Gelatitium uolunt intelligi. Tertium cognomento Ephthi hoc est Percocti conficitur in Hispania coloris abiectissimi, Omnium infirmissimum hac forma. Dilutum aqua decoquitur: &in piscinas suas translatum certo Dierum numero glaciatur: in multa diuisum pręsegmina specie tessellarum, Imaginem Vuae quandam Reddentium. Notę optimi Atramenti Ceruleus Colos: Grauitas, spissitudo, perspicuitas: quę omnia in stillatitio genere agnoscuntur: quod ab aliis Lonchoton priuatim uocatur. Secundum locum optinet Pecton. Nam quod coctum cognominant, quemadmodum Infecturis &Rebus atrandis accommodatius uidetur esse quam Caetera: Ita in Remediis segnius intellectum est. Astringit: Excalfacit: Crustas molitur. Ad depellendas quoque InteCXIII raneis uentrique tineas sumitur denarii pondere: propter quod cum melle quoque. lingitur. Vomitiones ciet: &contra fungorum uenena potum in aqua occurrit. Purgat &caput dilutum aqua &in uellere Naribus instillatum. Vritur ut chalcitis: de qua proxime disseremus.