Latin
CHALCITIS LAPIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 404
Unproofread scanNot analysed yet
CHALCITIS LAPIS DCCCCL Halcitis praeferenda ęris colore friabilis, Nec lapidosa nec uetus, oblongas habens uenas atque nitidas. Vis eius ad frangendum: excalfacien dumque. crustas ulceribus circundat: angulos oculorum ipsosque oculos purgat &leuiter mordet. Ignes sacros: Vicerum serpentia: sanguinem erumpentem euuluis, &naribus cum succo Porri suspendit. Vicuscula gingiuarum: Nomas, tonsillas, Arida compescit. Cinis ustae oculorum medicamentis adiicitur: efficacior futurus si melle accepto misceatur. Genas: callos: scabritias erodit: &discutit. Collyrii modo adacta fistulas tollit. Medicamentum uero quod psoricon dicitur: fit duabus partibus chalcitidis: simplici Cadmiae temperatis subactisque cum aceto: fictilibus obrutis fimo diebus. xxxx. Flagrantissimis aestatis Caniculę ortum secutę: quo quidem modo acrius id uchementiusque fiet: pollens ad quęcumque chalcitis. Aliqui uino uti quam aceto malunt. Caetera eadem seruantes. Vritur chalcitis in noua testa carbonibus ad aggeratis ardentibus. Modus urendi, quod semel ad omnia dixerim: si pręmadida sint quę uruntur: donec bullare desinant: eleganterque arida esse uideantur. Cętera usquedum floridiuscula spectentur. Ergo protinusqum colorem sanguinis aut rubricae contraxerit: eximenda erit: In quinamentoque omni cineris &carbonum efflato reponenda. Torretur autem in carbone follibus accenso, quoad subpallida compareat: nec non sub testa &patinis candentibus crebro uersatur. Donec igne concepto immutet colorem. DCCCCLI MISY Isy optimum in Cypriorum officinis: cuius notę sunt: Aurigo, duritia, &cum friatur: aureae praefulgentesque modo Syderum Scintillae. Ratio eius urendi: Itemque medica similis chalcitidi: excepto apparatu psorici: de quo diximus extimatione tantum pluris, minorisque a Chalciti distans. Aegyptium uero Misy: ut in caetera efficacius: Ita in oculorum curatione multo citerius Cyprio est. DCCCCLII MELANTERIA Elanteria genus est Atramenti è terra idque geminę Originis. Altera e Cauearum foraminibus: unde metalla aeris fodiuntur: salsuginis modo emanat. Altera Super terram e Subdialibus partibus eorundem locorum tollitur, qualis &terrosa est. Inuenitur &in Cilicia &aliubi quoque fossilis. Proba tur sulfurei coloris: leuore: planitie: puritate, atque ut contactu aquae Ocyus nigrescat. Naturam habet urendi eandemque, quam Misy. DCCCCIIII SORI Ori quidam arbitrati sunt esse Melanteriam perspicuo errore. Sui enim s generis est, etiam si non prorsus dissimile. Virus huic majus Nauseolumque inest. Inuenitur cum in Aegypto, tum aliis locis Hispania: Cyγ8ν pro: Africa. Praecellit Aegyptium, &in quacumque Natione quod in frangendo amplius nigrescit: Foraminosum ac Leuiter pingue: Item gustus astringentis. Deuoratu commanducatu olfalctuque uirosum: stomacho tumultum Redundationemque afferens: radians cum friatur: ceu Misy. Sed alterius naturae. omninoque inualidum, cessansque in usu. Vis &modus urendi similes supradictis. Prodest autem &dentium dolori: si cauis indatur: labefactos quoque confirmat. Infundi propter Ischiadas Clysteribus cum uino proficit. Varos in facie cum aqua inunctum abigit. Miscetur unguentis, quę ad inficiendum capillum parantur.