Latin
DIPHRYGES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 405-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIPHRYGES Ius uero: quod Diphryges quasi bis tostum uocant, Triplex noscenda Origo est. Alterum generis Metallici, uni terrarum Cypro concessum ex luto cuiusdam specus arefacto prius in sole: Mox circumdatis Sarmentis usto: quod quidem illi argumentum Nominis fuit ab eo quod bis siccetur torreaturque: Sarmentis ac sole quasi frictum possit uideri. Fit &in fornacibus cura: uelut aeris excocti sedimentum atque fex. Et enim post illam aquę frigidę per fusionem: de qua retro in mentione floris ęris diximus: sublato ęre inuenitur genus hoc adhęrescens infima parte fornacium, aeris astrictione, atque gustu. Tertio fit modo ex Lapide Pyrite: In caminos ab huius Operis ministris composito &cremato continuis diebus ut Calx donec excoquatur in rubricam: Tum exempto atque condito. Quidam tradunt ex Lapide uno de quo ęs perficitur: Diphrygem quęri ad hunc modum. Torreri eum in sulcis siue areolis. (Ita enim officinae appellant) Mox cum superne in scrobes translatus est: percoqui &per oram earum ferruminari ambitu: quo detracto Diphryga nihiloninus existere quod superest. Probatur quod saporem ęris in gustu referat: quodue linguam tactu statim astringat &admodum Siccet. Quod quidem adulteratum Ochra exusta non facit. Vrunt enim hanc ut ueneat pro Diphryge. Ratio eius in medicina constringere: uehementerque purgare: abstergere, Adsiccare: corporis excrescentia consume re. Vicerum Cacoethe: Item Serpentia includere Cicatricibus: Suppurationes discutere Terebinthina collectum, aut Cera. DCCCCLV ARSENICVM Rsenicum ex eadem Metalli materia qua Sandaracha perficitur. Optimum coloris Aurei est, fissuris non Globis dehiscens: crustas habens squamosas, Inuicemque farctas. Impromiscuum: nec alterius cuiusuis naturę concretionem habens. Tale est quod e Mysia Hellesponti uehitur. Duo genera eius. Alterum: quale designauimus. Alterum glandis figura pallidum Sandarachę similitudine, glebulentum e Ponto Cappadociaque illatum: quod &deterius est. Torretur autem in noua testa suspensum &in carbone flagranti sępe uersatum: donec accensum mutet colorem. Ab eo refrigeratur: molitur &conditur. Natura ei septica restrictoriaque. Viceribus crustas contrahit cum uredine, morsuque uehementi. Habet &reprimendi uim ac tollendi quicquid excrescit. In euellendis quoque a uirorum corporibus pilis uicem psilothri prębet. CXIIII