Latin
SANDARACHA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 406
Unproofread scanNot analysed yet
SANDARACHA DCCCCLVI Andaracha melior: quo Saturatior magisque ruffa. Pręter ea fragilis pura friabilis: colore Cinnabaris: Sulfuris uirus redolens. Vis &forma torrendi eadem quę Arsenico. Alopecias cum Resina Terebinthina. Vngues scabros cum pice, Phthiriases cum oleo emendat. Panos &Tubera discutit cum adipe. Prodest &ad narium ulcera orisque ac cętera: quae erumpunt: cum Rosaceo: Item ad condylomata. Pus screantibus datur in mulso. Suffita quoque cum Resina tussibus uetustis medetur, nidore ipso in os per fistulas tracto. Lincta cum melle uocem canoram &limpidam facit. Suspiriosis cum Resina in pilulis sumpta magno praesidio est. ALVMEN DCCCCLVII Luminis fere omnes species in Aegypto ex eisdem Metalli fodinis quaeruntur. Nam quod Schiston hoc est Scissile appellant: tanquam flos intelligitur Solidi hoc est Glebosi quod uocant Bolitida. Gignitur autem &aliubi. Melo, Macedonia: Liparis, Sardinia, Hierapoli phrygię, Africa &Arme nia pluribusque aliis locis: sicut &rubrica. Quamobrem plura eius sunt genera. Sed in medicina scissili &rotundo &liquido utimur. Optimum scissile quod recens &egregie candidum sit, Minimeque lapidosum uehementius astringens: Nec gle bę modo pressum, nec assulatim concretum: sed in Capillamenta quędam singu la &canescentia dehiscens: quale quod ob eam rem appellatum est Trichitis effossum in Aegypto. Solet autem lapis quidam alumini ualde similis nasci: quem gu stu coarguas, siquidem linguę impositum non astringit. Alumen rotundum: quod strongilem uocant: si arte id factum sit damnatur, &deprehendituri figura. Probantque conglobatum sponte naturae Bullosum &Candido propius gustu astrictissimo: cum quodam pallore pinguiter friabile sine arenis aduectum ex Melos aut ex Aegypto. Liquidi probatio ut sit maxime limpidum: lacteum lęue: succosum undique: sine lapidibus cum quodam caloris igniculo. Generum omnium uis in calfaciendo: spissando: repurgandoque. Discutit oculos obscurantia, carnosa palpebrarum uitia. Consumit &quęcumque per corpus Reliquum excrescunt. Quamquam rotundum inertioris naturae putandum est, quam scissile. uritur uero, torreturque alumen ritu chalcitidis. putrescentia ulcerum compescit. Sanguinem sistit; gingiuasque madidas ac dentes commotos cum aceto, melleue confirmat. Prodest oris Viceribus cum Melle, Item eruptionibus. Siccat &aurium fluctiones cum succo Polygoni. Lepras uero cum lure olerum aut cum Melle decoctum. Sic &pruritus corporis, Vnguium scabritias, Pterygia, Perniones cum aqua fouentium exterit. Phagędęnas ulcerum ex aceti fece inunctum cum galla pari pondere cremata. Cum salis uero duabus partibus uitia: quae pascuntur. Furfures corporum cum eruo piceque illitum. Lendes ac pedes: ambusta igni ex aqua. Virus alarum &inguinum sedat perunctis. Quod Melinum uocant ab Insula Melo. Si ori uuluae ante congressum cum uiro addatur: prohibebit conceptus: quoquidem modo &partus extrahitur. Pustulas gingiuarum: uuam quoque in Ore comprimit ac Tonsillas: omninoque uitia in ea parte omnia sed &auribus &uerendis cum melle impositum facit.