Latin
NENIFICIA PER INSIDIAS ILLATA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 419
Unproofread scanNot analysed yet
Ita per hoc haud temere potio nari eos continget. Atque haec ferè praecepta sunt quae sequi oporteat: qui per errorem facile irretiri capique se nolit. Est &alia ratio facilior, ut iis: quibus suspecta uictus administratio est: antecedat aliquid in cibo semper quod ueneficiis succedentibus quasi pręripiendo uires adimat: cuiusmodi haben tur commanducatę ficus siccę cum iuglandibus aut mala quę citria nuncupantur, aut semen buniadis napi denario ponderis e uino, aut Nepitę folia pari mensura; aut rubricae eius quam lemniam sphragidem uocari monstrauimus ęque in uino pari pondere: aut rutae folia cum carne iuglandium aut salis mica cum ficis Aridis duabus ieiuno. Quodcunque horum quis pręsumat nullum ei malum Medicamentum nocebit. Idem pręstant antidota propinata ex uino: quale est quod scinco, &quod sanguine animalium quorundam componitur &Mitridatium nobile cognomento magnum. Sunt &corporum quorundam priuati Coalitus itemque habitus genere aliquo Edulium &potionum quęsiti, aut peculiariter uini consuetudine copiosioris parati a quibus exitialis illa uis medicaminum quasi frangitur: neque peragi, aut permanare in uenas priore cibo fartas sufflatasque permittitur. DE OBSERVATIONE CONTRA VENENA Fortuita. C. III Via uero incidunt saepe tempora: quibus nullo insidiante alteri pericuq la eadem ueneni hominibus inferantur, ut in peregrinationibus atque solitudinibus necessarium existimo non nihil &in eam rem praecipere. Primum igitur cum metus ille adest, prouidendum est ut locis quam fieri potest subdialibus coquantur, parenturque tum esculenta, tum potus. Secundo ut intra tectum culmina diligenter explorentur: quia Crebro fiat, uti ex Lacunaribus, subiectisque trabibus bestiolę decidant Pestilentes: qualia uidentur Phalangia &aliae quaedam serpentium presertimque ascalabotę id est transmarini stelliones appellati. Tertio ut qui uinum doliis exhauriunt magnam in obturando eo probe curam adhibeant. Trahuntur enim odore uini serpentes &multoties euomunt in bibendo uirus, aut collapsę immoriuntur: quae causa plerumque familias interemit.