Latin
REMEDIA VENENORVM COMMVNIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 419-2
Unproofread scanNot analysed yet
REMEDIA VENENORVM COMMVNIA C.IIII Vemadmodum insidias uitare oporteat uitam ueneno petentium, aut qua custodia uti pro se quisque debeat, satis indicauisse uideor. Quod si quis aut desponsione animi uenenum ipse sibi attulerit: aut fraude alterius biberit: nulla mora cessandum, quo minus auxilia protinus corrogentur. Alioquin dilatis iis: usque dum signa compareant: quę de singulis uenenis sua eduntur: inualescit malum, &irremediabile fit. Si ergo ii: qui hauserunt seientes aut profiteantur ipsi nominatimque reddant uenenum, aut ab iis: qui interuenerint: prodantur: extemplo remediis prolatis: quae ueneno illi contraria ui respondeant: facile retrahentur in naturalem &pristinum corporis statum: neque uero assensum iis acconmodent: qui maleficia id genus irreparabilia &conclamata esse putauerunt. Qui enim uerisimile est Morbos: qui cęcis latentibusque causis &intrinsecus abditis oriantur?