Latin
VENENORVM INDEX
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 422
Unproofread scanNot analysed yet
VENENORVM INDEX C.VI Onsequens ab hoc est uti membratim ea recurramus, adiunctis quae seor sum in quodque genus singula conueniant: sed priusquae istuc accedimus, be ne est, ut collecta unum in locum uenena omnia, tanquam in fronte spectentur: quęcunque aut interimendi aut debilitandi uim quolibet ordine sortita uidean tur, admonendis obiter studiosis omnibus nonnulla ex iis: quae ad rationem salutis accomodantur: inter uenena collocari. quandoquidem neglecto prębendi modo ea quę sint etiam innocua: plurimum officere consuerunt: &usu eorum frequenti pernities sępenumero consecuta est. Ex animalibus ergo quae perimant: sunt can tharides, Buprestis: salamandra: pityocampe: lepus marinus: rana rubeta laeuis: rana palustris muta: hirudines haustę. ex seminibus uero Hyoscyamus: coriandrum: cicuta: psyllium: melanthium. ex succis &lachrymis meconium: opocarpason: Thapsia, Elaterium, Mandragora. Ex Radicibus Aconitum: Veratrum: Thapsia: Viscum: Agaricum nigrum. Ephemeron, quod aliqui Colchicon appellant: quoniam nascitur in Colchis. Ex Oleribus atque plantis, Smilax, quam alii Milon, Romani Naxium aut Taxum uocant, Strychnon cognomento Insanum quod &Dorienion uocamus: Herba Sardonia: quę ranunculi species est. Papauer cornutum: Pharicon &toxicum: ruta syluestris: Fungi: Ex partibus animalium: sanguis taurinus recens: lac coagulatum: mel insanum id est ponticum ab Heraclea. Ex metallis Gypsum: Cerussa: Calx: arsenicum. sandaracha: Hydrargyron argenti spuma plumbum &adarcha. Eliquoribus domesticis uinum copiosum raptim a balneis potum aut passum, aut etiam frigida. C.VII CANTHARIDES SIGNA EI CVRATIO X Cantharidum potu signa insequuntur saeuissima: primum omnia fere quae ab ore pertinent ad uesicam sentiuntur morderi, ad gustum simile quid dam cedrię atque pici redditur. praecordia dextera inflammantur: difficul tas urinę suboritur. Interim per urinam &sanguis excernitur. sedimenta alui: qua lia dysentericis. contingunt &animi deliquia &uertigines &fastidia. in finem ab alienatio. prius ergo quam aliquid tale eos adoriatur, cogendi sunt uomere oleo dato aut aliquo ex iis quę supra meminimus Et cum plurima exinanitio facta fuerit: Tum clysteribus aggredi conueniet: succum alicę infundendo, aut Orizę: aut tra gi aut ptisanae, aut maluae decoctum aut seminis lini, aut fenograeci, aut radicum althęę illius: quae a romanis Ebiscus uocatur. superbibere uero ex aqua mulsa nitrum oportet ad impellendum eluendumque si quid etiamnum stomacho interaneisque adhaerescat: &si ne sic quoque discussum fuerit: euacuare oportebit aqua mulsa cum nitro in aluum data. Deinde uinum aut passum offerre ut bibant intritis cum eo nucleis pineis &cucumerum seminibus. sunt qui lac probent aut aquam aut adipem anseris liquefactum in defruto. partes uero quae inflammatae sint: illinem dae sunt farina ordeacea cum aqua mulsa incocta: Nec adhibenda tamen initiis cataplasmata sunt: quia excalfactis corporibus Remedia contineantur: quae Defendendis &muniendis illata V italibus fuere. Processu efficacissime opponuntur: inflammationumque pericula &dolores insigni profectu mitigant.