Latin
VENENORVM INDEX
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 423
Unproofread scanNot analysed yet
interea oleo aliquo ex calfacientibus perunctos subinde in solium descendere lauarique iubebimus ut per cutem quoque summam (si fieri potest) pestis inusta corpo ribus egeratur: in plenumque omnibus modis agenda exinanitio est, ne quis habitus, aut stabilitas affectioni pessimae quęratur. laudantur cibo iis carnes gallinaceorum: porcellorumtaedorum, quas &praepingues haberi &quam tenerrimas curent easque additis lini seminibus decoquant. per hęc enim futurum est, ut &uentrem flue re &acrimonias hebetari necesse sit. porro in potu uinum dulce copiosumque pro derit. Auxiliaria esse constat &corticem turis &cretam, quę aster dicatur: utrunque denariis quaternis in denario passi ministrantibus. Item pulegium ex aqua tritum &oleum irinum aut rosaceum cum decocto rutae, surculisque uitigineis tenerioribus contritis in passo. Sed potentissima in hoc genus antidota iudicantur ex aqua mulsa denariis quatuor.