Latin
CXXIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 424
Unproofread scanNot analysed yet
CXXIII Idem remordet intetanea, stomacho ardores molitur non sine quodam in signi pondere. maleficio autem inualescente per inferna sanguis expellitur cum strigmentis. occurrendum ut Salamandrę uomitionibus &clysteribus: &antequam uires sibi maiores uenenum corroget: Dandum est eis foliorum Quercus, aut glandium, aut mali Corii decoctum, aut Serpilli cum lacte, aut Polygoni succus, aut surculorum uitis, aut rubi, aut ferularum qua tenerrimę sunt: medulla aut Baccarum myr ti cum uino succus: Ipsae quoque Baccae seorsum pinsitae in farina &in aqua mersae praesidium allaturę sunt: Epoto in quo maduerunt diluto ad eundem effectum probatur &castanearum interior tunicula: quae in iis media &corpori proxima con spicitur. si cum aliquo e succis quos indicauimus bibatur. Origanum quoque potum cum lexiua utilitatem eandem pręsentat. Illud uero exquisitissimum esse creditur; ut asininum lac bibant &simul in ore contineant, si hoc possit fieri: nihil esse prędicant quamobrem aliunde remedium petatur. DORYCHNIVM. SIGNA ET CVRATIO C.XII Istqui Dorychnium pauerint, siue ut alii appellare malunt Strychnon insanum huiusmodi notae accidunt. sapor lactis cuiusdam in gustu. creber &continens singultus. linguę dilutio: sanguinis uniuersi reiectio: mu cosa per aluum excrementa, uelut in dysenterico egeruntur iis: sed prius quam aliquid horum sequatur, quęcunque superioribus. uomitiones dico infusionesque, aut siqua sunt alia: quae maleficium elidere foras habeant. priuatim uero aqua mulsa: lac ea prinum, asininumque, Item passum cum aniso tepefactum, amygdala amarę, pectus cula gallinaceorum decocta, omnis generis conchylia, siue cruda: siue tosta, quomodo &locustas marinas &gammaros laudant: &ex iis iura. ACONITVM: SIGNA ET CVRATIO C. XIII Conitum obiter cum bibitur, lingua dulcescit cum quadam astrictione. ab eo uertigines statim commouet. pręsertimque dum assurgitur. oculi hu more implentur: pondus in pectore, pondus in pręcordiis sentitur: cum eoque flatus multus editur: Ergo aut uomitionibus confestim leuandum id erit: aut clysteribus deiiciendum per inferna. propinandum uero prius Rutam aut marru bium, aut origanum cum uino, aut absinthium, aut Erucam, aut abroronum, aut chamaeleam, aut chamępityn. conuenit &opobalsamum instar drachmę cum la cte: ruta castoreo pipere in uino coagulum aedi leporis: inuli ex aceto: recrementum ferri quod scoriam uocamus: ipsum ferrum, aurumque &argentum candentia omnia: &uino restincta humore illo in potum dato. lexiua quoque cum uino &gal linaceus indidem decoctus &carnium bubularum prępinguium iura ex uino. spe cialis herbae abigae auctoritas aggrediendi, debellandique aconitum eamque in heraclea ponti Holcyron uocant, ubi &aconitum fit. Athenienses Didoniam: Euboea Sideritin.