Latin
PITYOCAMPAE. SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 423-2
Unproofread scanNot analysed yet
PITYOCAMPAE. SIGNA ET CVRATIO C.VIII Ruca pinorum siue Pytiocampa confestim quam illata uisceribus est: uexatio in ore, palatoque insequitur uehemens stomacho, aluo &linguae inflan matio. intestina corripiuntur magnis doloribus: superque ceu morsicus apprehendi uidentur. Feruores corpore uniuerso, interęstuationesque sentiuntur. con tra hoc malum promenda sunt quęcunque contra cantharides. illud peculiare in eo ut uice olei simplicis melinum adhibeatur: quod e cotoneis malis &oleo temperari Docuimus. BVPRESTIS. SIGNA ET CVRATIO CIX Vprestin qui bibere, persentiscunt gustu quandam ueluti putrilaginem uirusque nitri. comitantur eos dolores stomachi &alui subinde inualescentes, earundemque partium insignes &euidentes inflationes ut uideri possint hydropici: toto in corpore cutis attenditur. urinę non transeunt. auxilia eadem: quibus uenena cantharidum domantur. priuatimque post detractiones utrali bet parte comissas: aridam ficum edisse aut decoctum earum in uino bibisse laudatissimum. utile est &palmulas Thebaicas &pollinem earum cum lacte aut mulso &pira cuiuslibet generis: etiam mulierum lac dedisse, sed inclinato tamen ac decedente iam periculo. SALAMANDRA. SIGNA ET CVRATIO C.X Alamandra linguam accendit: menti negocium facessit. tremorem cum quodam torpore defectioneque aggenerat. liuores quosdam in corpore at tollit orbiculari forma. qui maleficio durante multotiens computrescunt: &defluunt. machinamenta &aduersus hanc quae contra cantharidas probantur: seorsumque resinam commendant e picea, aut galbanum cum melle ut lingant. Damus iis &chamępityos decoctum contritis in eum nuc leis pineis. probantur &urticae folia cum lilio cocta ex oleo. Damus &oua testudinis marinae, aut terrestris, quae utique sint decocta. Damus &ius ranarum in quo radix Eryngii sit concocta. EPHEMERON. SIGNA ET CVRATIO CXI Phemerontquod alii Colchicon: alii Bulbum erraticum appellant pruritus excitat toto corpere non alios hercule quam scilla urticaue carnibus affricatis.