Latin
MEL INSANVM. SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 425
Unproofread scanNot analysed yet
CORIANDRVM. SIGNA ET CVRATIO Oriandrum latere non potest. odore proditur illico. raucescunt qui hau sere. Insanientes intemperantesque linguae fiunt temulentis similes: turpia &obscoena blaterant. totum uero eorum corpus coriandrum obolet. sup petias it post reiectiones cum oleo Irino ut dictum est, commotas uinum meracum cum Absinthio, item sincerum. Qua quoque in patinam depleta &subacta cum sal sugine in sorbitionem prębentur. salsugo quoque ipsa &ius salsum ex Gallinaceo &ansere, Item passum cum lexiua insumptum. C. XVI PSYLLIVM. SIGNA ET CVRATIO Syllium algores contrahit toto corpore ac torporem cum lassitudine ac tristicia. resistunt ei quęcunque in coriandrum praecepimus. C. XVII CICVTA. SIGNA ET CVRATIO Icutae potu capiti uertigines &caligines inferuntur, adeo ut ne minimum quidem ad contuendum longinqua luminis supersit. iam singultus, demen tię, Frigus extremitatum. in fine conuulsi distentique praefocantur, spiritu uidelicet: qui reciprocare haberet, intercluso &procumbente. igitur uomitiones initio sunt ciendae: quibus desistens in stomacho uirus eiiciatur: Deinde agendum iniectionibus ut quod prolapsum ex maleficio in aluum &intestina fuerit exernatur euadatque foras: Tum quod maximum in hac peste remedium est, Meracum propinare oportet: repetendum per interualla in quibus aut lac bubulum asininum ue bibi utile est: aut absinthium cum pipere atque uino aut Castoreum &Rutam &Mentam cum uino aut Amomum aut Styracen. uncia ponderis: aut piper &semen Vrticę cum uino aut Laurus folia &laser aeque in uino: passum quoque per se copiosum bibendo insigne iuuamentum contrahitur. C.XVIII