Latin
SMILAX SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 425-2
Unproofread scanNot analysed yet
SMILAX SIGNA ET CVRATIO Milax a quibusdam, Thymilon a Romanis Taxus appellata, corpori uni uerso frigus molitur: strangulat: conficit celeriter. conueniunt quę in cicutam. C. XIX OPOCARPATON. SIGNA ET CVRATIO Pocarpaton soporem praefocationemque i mportat. iugulat ocissime. reereantur quibus Cicuta periclitantes. C. xx SARDOA HERBA. SIGNA ET CVRATIO Erba Sardoa ranunculi genus est. pota haec aut comesta mentem statu suo dimouet. Distentiones neruorum &labiorum contractiones facit. dehi scereque in rictus ora cogit, imagine ridentium plane reddita, ut ob id sar donius risus in prouerbium usque famigeratus esse uideatur primum. Ergo studendum est ut nausea correpti uomitent: uomitionibus finitis dari oportet aquam mul sam &lac bibenda quam largissime: dein excalfactoriis medicamentis oblini ac made scere, ita ut oleo corpora tota diffluant, crassescantque penitus. solia uero in quae mittantur oportet esse temperata oleo &aqua calidis. Egressos superinungere uehementer &defricare conuenit. in totum curationes eas omnes adhibebimus quę contra conuulsiones adiungi solent. C.XXI HVOSCYAMI. SIGNA ET CVRATIO Yoscyami hoc est apollinaris herbae pastu potuque alienatio animi, qua