Latin
GYPSVM SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 428
Unproofread scanNot analysed yet
TAVRINVS SANGVIS. SIGNA ET Curatio. C. XXXI Aurinus sanguis recens difficultatem spirandi, strangulatumque affert oppilatis meatibus: qui circa Tonsillas gurgulionemque sunt: cum uehementi conuulsione lingua efficitur rubicunda, Dentes inficiuntur: &in mediis iis glomuscula inueniuntur concreta. Vomitio in his abdicanda tota est: Quoniam sanguinis globi attractu illo in angusta gulę sublati celerius opprimerent. Dantur quę sanguinem conglobatum dissoluere habeant: simulque aluum trahant. Laudam tur grossi Lactentes in posca: Nitrum uero etiam per se: Item omne coagulum cum aceto. radix &Lachryma laserpitii, semina brassicę, Lexiua ficulnea, Cunilaginis fo lia pipere addito, Succus rubi ex aceto. Oportet &uentrem quoque ducere: solent his: qui seruantur, excrementa per sedem reddi stercorosa &sordida. Eodem tempo restomacho atque aluo farinam ordeaceam cum aqua mulsa illini pręcipiunt. LAC COAGVLATVM. SIGNA ET Curatio. C. XXXII Lacte coagulato creber uno impetu strangulatus aggreditur: Quoniam conglobatio intus facta sit. Pro antidoto his est coagulum cum aceto ut fae pe id uesci cogantur &folia nepitae arida &succus expressę. Radix Silphii &lachryma eius posca. Thymum in uino lutum, lixiuium, salsamenta omnia improbantur: quia spissescat iis lac: magisque colostretur in caseum: &inhis quoque periculosa uo mitio est: quia retractum in angustias gulę lac suo concretu animam commeantem intercipit.