Latin
SPVMA ARGENTI. SIGNA ET CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPVMA ARGENTI. SIGNA ET CVRATIO C. XXXIII Pumam argenti hoc est lithargyron qui biberunt grauitatem quandam in stomacho &aluo intestinisque sentiunt comitante importuna ui torminum: quandoque uero interanea pondere uulnerantur. Vrinę subsidunt: corpo ra intumescunt &indecora plumbagine colliuescunt. Hos uomitione anteceden te curabimus: semine syluestris Ormini. Ex uino item myrrha octo denariis: absinthio hyssopo: semine apii, aut pipere, aut cypri flore cum mero &palumbi feri fimo exarefacto, addentes nardum atque Vinum. HYDRARGYRVM SIVE ARGENTVM VI VVM. SIGNA ET CVRATIO C. XXXIIII Ydrargyro Signa &remedia eadem sunt: quae spumae argenti, quanquam specia liter uidet copiosum Lac prodesse. Auspicandum &iis a reiectionibus est. CALX: SANDARACHA: ARSENICVM. SI C. XXXV GNA ET CVRATIO. Alcem Sandaracham &arsenicum dolores Intestinorum &alui cum rosione insigni consequuntur. Quare omnia oportet praeberi quae cum eo, quod temperant: suauem quoque ac facilem exitum uentri praeparent: cu iusmodi est Ibisci succus &maluę: Natura enim utrique perlubrica. Exhibetur &lini seminis decoctum &herbę Tragi appellatae fructus, Item Oriza. Damus &Lac eum aqua mulsa Copiosum bibendum. Conueniunt &iussulenta quae cum adiposa tum boni succi habeantur. LEPVS MARINVS. SIGNA ET CVRATIO CXXXVI Vibus in pastu fuerit Lepus Marinus piscem sibi Virosum olent.