Latin
CXXVII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 433
Unproofread scanNot analysed yet
Primum nempe saltem genere comprehendi possunt. Nam quod sit uis corrumpens aliqua &ea in quibus continetur subiecta im mutans adeo ut &interimat, &horum non spetiatim, Sed generatim curationes subscribit ipse, quibus hebetari &extingui debeant. Quod autem subiungit iis, uenisse quem ad aquas dulces atque poculentas &ante obseruationem, usum esse ob praecordia tenta uomitu, aut percussę partis suctu, cucurbitula, sectione, ustione, aut medicamentorum idem pollentium impositione. Ad postremum praecisione menbri. considerauit remedia esse aliqua naturae ad cutem reuocantia, quę immissę in altitudinem pesti resisterent. Omnia haec quibus aliquid dixit, recte ab eo uidentur esse dicta, &rerum ipsarum naturae consentanea.