Latin
DE EADEM RE CONTRA METHODICOS CIIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE EADEM RE CONTRA METHODICOS CIIII Aecerum mirari subit eorum qui se Methodicos uocant, prudentiam qui nolunt concedere uirus illud tabificum quod succedit ex animalium morsibus in corpora causam esse periculorum: quę creari ab eo uideantur. Sed nomen illud quasi omnino temere impositum recipiant. Nam &apud ipsos uis ea, quę sic iniicitur Phthoropoeos hoc est tabifica, &exitialis uocari consueuit. Tabificum porro esse non potest alterius officium uideri, quam causae. At illi nomen hoc rabificum simile aiunt esse iis uocabulis in quibus partes quidem oratio nis aliquę iunguntur. Sed significatione ac potestate carent &nuda soni prolatione continentur, cuiusmodi sunt Marsippos &Anacalyptin, &proxima his complura. atque ut haec intellectus certos principalesque non habent, Ita &hanc uocem Tabificum commentitiam uideri &quasi productionem esse uerbi sine ullo sensu. Deinde argumentum a portione causarum concinnant hoc modo. Causarum alias esse procatarcticas hoc est initiales &originis (Sic enim appellant quę ptinus quam iniuriam attulerunt digrediuntur, abiungunturque, ut lassitudines algores, aestus, similia iis) alias continentes hoc est Synecticas, quia &nocumentum afferant neque abscedant. Sed quibus praesentibus praesentes &morbi sint increscentibus increscant, Decrescentibus decrescant, recedentibus, recedant. &omni no quibus solis ac per se manentibus effecta quoque ipsa maneant. haec esse fastigia causarum confessa &receptissima, uim Tabificam in neutrum genus referri posse. Non initialium, quoniam &corpus affectum esse perseuerat. Nec illa tamen ex clusa est. nec continentium, quia diutissime malum adsit, ut in iis, qui a rabiosa ca ne sunt emorsi. Quod si neque in hunc neque in illum ordinem reponi potest maxime consequens uideri, ut neque per se neque alterius consortio sit causa. Ita cum elicere non sit in utram diuisionis illius sedem recidat uis tabifica, necessario manus dari obtinerique ne dignatio ei inter causas ulla tribuatur. Ad haec nostra responsio est ne gari non posse, uocabula quaedam esse, quę partibus nectantur nihil significantibus, sed fa ctitia tantum sint, ac strepitu syllabarum mero constent. illud eundum inficias est omnia uocabula generis atque lortis eius esse ut nihil reprssentent audita. quin &pauco numero habentur quam illo more efferantur. Nam &uerbum facere in quod nomen hoc tabificum deponit. censeri non potest uoluntariis illis ac temere conuictis simile. sed significatum praesefert maxime peculiare atque proprium. ut enim nomen tabis pro corruptione acceptum mutationem in deterius significat, Ita uerbum facere seorsum intelligitur neque ab eo, quod in composi