Latin
CERASTAE SIGNA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 441
Unproofread scanNot analysed yet
Non iniuria uero Herasistratus re prehendit eos, qui quaedam genera medicinarum ignota peregrinaque Rimantur: describuntque in remedia ut Elephanti fel, Sanguinem &oua Crocodili &huiusmodi complura, per quae uidentur quidem illi nouis rebus instruxisse medicinam: sed qui commentarios eorum adierunt, Solis iis decepti circumscriptique noscuntur. Quamobrem repudianda sunt omnia ea: quę facilia inuentu futura sint, nisi regibus: nec longi temporis obseruatione: inter confessas utilitates referri potuere. Nobis: quę communi usu prosint &quę parabilia sint omnibus, indicare studium est. Qualia sunt astragalus seris eryci: quae cum aceto potę contra omnium Serpentium uenena praesidio sunt. Iam bitumen &pilulae Platani uirentes in mixto coctae, radix Eringii &Aristolochię: paliuri ius decocti. Lauri Baccę coctę commanducatęque: Anethum: Ruta Cyclaminos: Coma Porri per se cum pane: aut Allium aut Cepa: Salsamentum quo uehementius hoc pręstantius. Decoctum Origani ex uino: Item Foeniculi: Calaminthae, Pulegii. Succus porri cum melle in sorbitiones: &haec ex herbarum satorumque genere uenena domant. Ex animalibus uero cerebrum Gallinacei: quo uescantur. Coagulum Leporis: quod in uino bibant. Castoreum aeque in Vino unciis duabus. Testiculi marinę testudinis, Mustella sale inueterata: sed requiritur, ut prius conscerpta fuerit detractis interaneis, &cum inaruerit sale macerata sit: Ex ea denariorum duorum pondus prę betur in uino percussis. Haec e simplicibus medicinis auxilia. Conuenient uero &purgationes per aluum &desudationes corporum &copiosa urinae deuocatio. Sunt &compositę potionum quae inter communes utilitates aduersari Serpentibus ferantur. Opii obolum. Myrrhae tantundem: Piperis uncias duas melle col ligimus, Aegyptiae fabę magnitudinem in uino propinamus. Alia fictio est Sylu ris rutę seminis, Git, Cumini Aethiopici Galbani: Aristolochię omnibus molitis &succo Erucae in Orbiculos denarii pondere digestis Semihemina in Vino danda percussis. Curationes in uniuersum hę sunt. Nunc singulis bestiarum generibus singulae medendi rationes opponentur.