Latin
VESPARVM CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 441-2
Unproofread scanNot analysed yet
VESPARVM CVRATIO C. XXVI Igna e Vespis &Apibus iccirco nulla reddimus: quoniam uulgo essent 8 norissima: neque pręcipuum quicquam habere uiderentur, quod obseruari utique potuerit. Curatio tamen a nobis praetermitti nequaquam debet. Ictibus uesparum &Apum si malua illinatur, Item farina Ordeacea cum aceto, aut si lac e heu instilletur, aut si Salsugine aut mari foueris, occurritur. CVRATIO PHALANGII C. XXVII Ontra Phalangium cinis ficulneus ex uino cum Sale trito: aut Radix Punicę syluestris trita imponitur, aut malum Terrae cum farina ordei aceto madefactum: Marina quoque ulcus fouendum aut Citraginis decocto: cuius folia etiam lita proderunt. Tum sępe homo demittendus in Solium est: propinandumque ei semen Abrotani Anisum: Aristolochia: Cicer syluestre. CuCXXXII minum Aethiopicum. Fructus Cedri contritus. Cortex Platani. Semen herbę Trifolii. singulorum par modus drachmis duabus in uini hęmina. datur &Tamaricis fructus &Chamępitys &Pilularum cupressi uirentium decoctum temperatum cum uino.