Latin
AD CERASTEM CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 444-2
Unproofread scanNot analysed yet
AD CERASTEM CVRATIO C. XXXIX Ctus Cerastae aspidisque pręcisio membri celeriter sanabit. Quamobrem differenda hęc non est: aut certe partes morsas statim excarnifica in orbem quemadmodum &propinqua iis oportet. Deinde cauteriis utendum in ea quae manserunt. Et enim uirus iis perinde ut Basilisco infestum. ASPIDIS CVRATIO C. XI. Duersus Aspidem eadem quae aduersus Cerastem ualebunt. Hoc uenenum sanguinis Taurini modo, positum in uenis sanguinem atque spiritum Ocyssime coagulat. Inuicemque coagulatur ab iis: quod quidem in Basilisco quoque uerum. AD BASILISCVM CVRATIO C. XII Ercussis a Basilisco prodesse fibrorum testes denario ponderis sumptos in uino auctor est Herasistratus. In auxilio est &Lachryma Papaueris: Et hęc contra Serpentes pręceptio: quam Theriacem uocari prędiximus. FINIS. VIII. LIBRI DIOSCORIDIS DE VENENIS.