Latin
AD CERASTEM CVRATIO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 445
Unproofread scanNot analysed yet
IN CODICIBVS REPERIVNTVR ET HAEC QVAE SEQVVNTVR QVAE TAMEN DIOSCO RIDIS ESSE NON ARBITROR. Febres Anthemis trita &cum Rosaceo diluta sanat. Vtilis uero ea &mediocriter ualentibus. Nascitur insabulis planta breui speciossima &Medicis gestatu aestate incipiente gratissima. Rhamnus si quis effossam in coitu lunae eam sole contineat contra medicamenta &maleficos homines tuebitur. Pecori quoque adalligata &nauigiis circunda ta defendit a periculis. Auxiliatur &capitis doloribus. Eadem phaunos occursusque malos abigit. In secundo siccantium ordine est. In primo refrigerantium fine. Artemisia herba manu uiatori contenta in itinere discutit lassitudinem in pedibus gestata. Nocentes feras &dęmones fugat. Si sanguis duratus circa articulos sit, ramulos Artemisiae cum Rosaceo in fictili olla decoquito. Et hominem totum cum pergit cubitum perungito. Magnifica feminarum medicina laborantium locis, Vrinae tormenta Opisthotonum &Rupta compescit. In siccando proximi gradus a primo est. In calfaciendo, aut primi Cremento aut secundi principio. Herbam pentadactylon qui circa corpus ferunt indefessi durant, Oculos, strumas, tonsillas, uuam, subiectas linguae partes, articulos neruorum dolores, ac dentes iuuat. Psoras ex inedia, menses a puerperio subsidentes illitum recurat. Ex aqua tepida in manus affunditur excellenti remedio contra tumores fascinationes ac dęmonia. ob quod carpenda solis ortu pręcipit luna crescente. Peristereon, qui rectus est cogit neruum hominis subrigi, contra: qui pronus sit, remitti &inarescere. Rectus adalligatur contra oculorum dolores. Facit &ad caligines &ad capitis molestias. Lassitudinem cum aceto infricatus refouet strumis tonsillis momento succurrit. in horrore utile est ut ramulos ex eo in manu quis habens ex aduersum algentis solis insistat. momento curabitur. Dictamnus arefacta si manibus in farinam teratur mox stilla uini adiecta corpus tangatur, Aduersus omnes serpentes tutum hominem pręstabit. Vicera &pu tres nomas purgabit: explebit. Proficiet &ad infixa corporibus tela. Leuabit enim ea protinus quam lita fuerit. Lieni &inflammationibus partium conditarum polentę modo imponitur. Foditur uere calidissimis anni temporibus &autumno. Saluia dissoluit ardores &tusses. Viceribus malis cum Rosaceo &Cera subigitur. In lienis dolore dysenteriaque in potum datur. Et cum ea uini albi par modus. Sanguinem expuentes in potu sanat. Ad desideria feminarum in partu efficax. Pessimę mulieres admota ea in lana conceptiones eiiciunt. Cyparissus herba tonsillis, faucium, pituitae, Auriculis medetur. aquam intercutem &coxendices curat. Centaurion inflamationibus prodest. In cussa uulnerum iuuat. mulieres intermo ri solitas, Distillationes urinę. Caculos sanat. Tollitur uere solis emersu. Buphtalmon uellitur augente se luna.