Latin
OLEVM SINAPINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 460
Unproofread scanNot analysed yet
Retinet quippe fecem nec praeter purum liquorem transire patitur: datque se liquatis commendatione mira quasi comitem. OLEVM LAVRINVM Leum laurinum e Druppis inquit instituitur. Nam druppa non olearum modo, sed alias quoque baecas nocamus. gręcos imitati Zpoπeτε gappellantes. Quidam folium &corticem baccarum adhibent. laudatur syluestris &nigra baccis. Ex delphica vero ad acopum &cerata vtilissimum. OLEVM LENTISCINVMI Leum lentiscinum e lentisco fit graeci schinon vocant. Nam schoenos iuncus est de qua vicinitate nominum saepiuscule decipimur. durius hoc paulo quam rosaceum. caetero eiusdem effectus. Nec mihi plane certum est an hic iuncinum potius quam lentiscinum Interpretari debeam. Quando quidem &iuncinum rosaceo simillimum esse praedicant. Duobus quoque locis Plinius hac similitudine rosacei Altero lentiscinum describit. altero iuncinum: alioquin falsum aut lapsum affinitate auctorem illum diligentissimum qui putem? praesertim cum fieri possit, ut rosaceo sit vtrumque natura prorimum. Nam &therminum, quod ex lupinis constat Proprietatem Rosaceo sororiam habere Plinius idem testatus est. LII OLEVM TEREBENTINVM LIII OLEVM MASTYCHINVRI Leum Mastychinum e mastyche, cuius species multae suo loco numerabuntur. Re sinam lentiscinam Dioscorides appellat LIIII