Latin
460.1 to 460.4
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 460.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
VNGVENTA IN COMRIVNE Nguenta graeci myra uocant a myrrha siue quasi mora vt Chrysippus inquit, quod infatuati Vino &crapula fere vti soleant vnguentis: Et. n. csm bellariis &corollis vnguenta secfidis mensis inferebantur quod &Socrates apud Xenophontem vt meretricium accusat. ut vestem ita odorem alium pudicas alium impudicas decere praedicans. Lacaedemonii certe vnguentarios eiiciebant urbe, quasi corrumpentes oleum, quemadmodum &infectores: vt qui cando rem vellerum accersitis medicamentis inquare uiderentur. prohibuit &Solon, ne quis unguen ta venderet. proinde Sophocles &Callimachus veneri speculum &vnguenta tribuunt. oleum Mineruae, quod illa voluptati, hoc virtuti natum esset. Primus omnium Archilochus vsurpauit ungue ti nomen hoc est myron. etiam si res Homero quoque nota fuerit oleum non myron appellanti. Vn guenta sane, quae non de floribus sed de aromatis conficiebantur, Thyomata vocabant: quod &Homerus nouit: cum tethyo menon hoc est delibutum eo genere Iunoni corpus fuisse cecinit: Dicuntur &myromata non myrisomata: Hippocrates odoramenta hoc est aromata &sufsitus appellauit. nomen &a patria vnguentis est quibusdam: vt Panathenaicon athenis factitari solitum, &Babylone babylo nicum, quanquam Apollonius auctoritatem &praestantiam vnguentotum non locis aut regionibus sed peritię artincum &industriae acceptam retulit. Nam ephesina quodam in precio habebantut: nunc exoluere. habebantur &alerandrina propter duas Reginas opi bus &luxu disfluentes Berenicem &Arsinoen. In cortyna quoque diu laudatum est rosaceum: Berenices maioris tporibus oenanthinum Adramytti modice commendabatur: postea ob Stratonicem pri mum cumenis nomen obtinuit. Syriacis praesertimque telino Summa fuit olim auctoriras, Sicut &asiaticis e pgamo Vnguentarim occasione libanotion e ture commendantis: quod antea nusquam fuisset, unguentum porro preciosum Innatat infusum uili. contra mel probum uitioso melli ad ditum sidet. Nec omnia sane vnguenta omnibus placebant. Quin sua singulis fere partibus cor poris erant dicata ut in baccari monstrauimus. infames huius luxuriae sydi sunt. a quo sardianum mundum poetae pro vnguentis capiunt. in mentione sunt &brethyon ex lydio pro crasso &pro anthino quoque acceptum: &sagda siue plagdant etiam si Nicander in verbo sagdanon unguentum sed homines effoeminatos &profligatos moribus intelligit. alii vero suffimen ti genus helaei celebrant ab inuentore dictum plagonion: Athenis ungueti hemina quique pon do argenti uenibat. Aliqui decem produnt.