Latin
492.10 to 492.13
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 492.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Alia distictio est satiuae ac syluestris: &in utraque latifoliae: de Syluestri agetur in oxymyrsine: Satiuarum genera topiarii faciunt. Tarentinam folio minuto: nostratem patulo forensem hoc est exoticam praedenso ueriibus foliorum senis. Haec non est in usu. Vtraque alia ramo sa. coniugulam: quae &coniugalis uocatur, nostrate dici existimant: ouantes myrtea corona usos quandoque tradunt ut triumphantes Laurum. celebris est Hippolyti &Phaedrae amoribus troezenia. cuius folia ut inquit Pausanias prope Veneris delubrum satae, perforata nascebantur: iniuriam uide licet ferentia saeuientis unguibus &calamistris seminae. Myrtaesunt ipsae myrti baculae, controuer sum fuit apud graecos quod nam coronae genus esset Anacreonti Naucratites appellata. Et pluribus uisum est: non aliud esse quam ex myrto: rosiscomitantibus Alii papyrum coronaria: quam aegyp tii biblon stephanotrida cognominant. Interpretantur Alii e sampsucho sertum quod in aegypto copiosissima sit sampsuchus. Quia porro de coronis incidit sermo: inutile non arbitror quaedam huc trans ferre quae alio a nobis opere dicenda seruabantur. Ergo lesbii, ut inquit Athaeneus myrti ramulos hypothymidas uocant. iis se coronant implexis floribus. Alii pectorales coronas: quibus &ceruices quoque redimibant: hypothymiadas hypothymidasque dicebant. habetur &hypoglotis ex hypoglosso herba quae post dicetur. Item isthmion quae plerique Isthimiacam appellant. Pyleones ue ro serta sunt quae Iunoni circundabantur utique apud Spartanos. Sicvonii celebrantiachachas: ex lacha flore quodam odoris commendatissimi. e myrto constant &haellotides uocatae ambitus ingentis: cubitorum uicenum: ab Europa dictae quae Ellotida Corinthii appellent quod eius ossa in myrto condita ferantur. Quidam Elotida &mineruam dictam uolunt. e palma psilimi sunt: quas Lacedaemonii thyreaticos uocant a loco ubi castra hostium coepere. e serta campanica melilotini quanquam ex omni genere coronamenta muliebria in eo uocabulo graeci fere intelligunt. Eloto aegyptia fit antinoios. utique non omni. sed ex ea: quae colore rosae nascitur. Ex ea uero quae ceruleum eum habet. lotinos tantum dicitur. e rosa cylistos maxime, quas &Eccylistias cognominant, estruthio struthium. epo tho: pothos. Est autem pothos duplex alterum genus yacinthi flore: alterum sine colore candidum quo sepulchra coronabant a quo &nomen quasi desideratis esset dicatum. Theodorus desiderium conuertit floret aestate Diututurnius est candidum: habetur &aegidion coronae genus Eubulo.