Latin
CLXIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 493
Unproofread scanNot analysed yet
aut ex anagalide ut arbitror quam nonnull aegylin uocabant: Aut e lygo: nam Lygos aegylis a quibus dam nocatur: e lygo autem coronas fieri solitas antiquis in uitice docuimus, aut gramine quippe quod ab aliquibus aegrion uocetur. Nam fauni arundine ferulaque uinciebantur A tilia phyllirinos Synthematicos Aristophanes cum. dixit coronas uidetur promptuarias ¶biles intellexisse non multum a triuialibus &promiscuis diuersas quae a graecis chydeae quasi confusanae uocantur. Choronos Appion gramaticus aqud Philetam a choro dictos putauit. Vnde apud nos coronae sint uocatae. Sunt &acinii corollae genus ex Acide ita dicitur flos &satum quoddam, ut Athaenaeus &plinius scribunt. Sunt &elicti ex helice familiares Alexandriae, nec non aliis quoque floribus plicatiles. Nam Tindiaei Abydaei ab oppidis aegypti ex spia sunt aegyptia, nemore ibi sacro Apollinis, semp florentes: multis comitatae labulis: quas referre ut non piget, ita certe parum interest. De iis &in aegyptia spina diximus ex Demetrii sententia, coronamenti nomen uidetur &cuius mentione fecit Cratinus, cosmosandallos uocatum. cuius inuentores lacedaemonios fuisse clearchus auctor est. Ariadnes coronam e flore Theseo dicto perhibent fuisse. Id satum radice discribitur, amara ut Theo phrasto placet: de quo Timachidas poeta graecus ita cecinit: σθησεῖον διάπαλον μὴλὼ ἐνακίγκῖον ἄνσθοι λεῦκρεσητ ἐἐρὸν περικαλλεές. ὅν ράμάλιστα φίλατο Inuenias &apragmosyn uocatum coronarium quoddam satum apud Aristophanem poetam ut gramaticus Aristophanes interpretat Athenis in Academia nasci solitum. Anethinis quoque sertis ufos ueteres &Alcaeus &Sappho testes sunt. coronas in graecia factitatas a Stephano primo dicunt ob id &nomen sertis datum: ut stephani uocarentur. auctorem &inuentorem coronae lanum biformem fuisse graeci affirmant. hybernas corollas nostri corneas uocabant quod e cornu fierent in florum defectu. Sicut ex omni florum genere pancarpias. dictum est &in uitice de coronis aliis. Itemque in elichryso.