Latin
HIBERIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 507
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNIS BAPTISTAE EGNATII VENETI IN SECVNDVM HERMOLAI BAR BARI COROLLARII LIBRVM PRAEFATIO. Actenus odores, olei genera, unguenta, arbores, earum succos, lachrymas, &fructus psecuti sumus. atque id quanquam oposum ac per difficile fuit: afferebat tamen mihi uoluptatis non parum naturam, uiresque eius, ac per singula quaeque olertiam aestimantis nec certe alia co mentatio certior, uitaeque hominu, cui nos omnia debemus, utilior. Qua in re ueterum indu stria ac diligentiae psaepe recordatio subeat. Quibus intentatum nihil, nihil inexpertum fuerit. atque adeo ut multis prodessent: occultatum nihil uoluere. Tanto grauiore seculi pasentis infamia. qui aliis elaborata abscondere, ac penitus obruere otendimus. quantum insultaturi no stris, ubi alienis bonis publicam salutem inuidemus? Qui uero hoc ingenio tam prauo sunt, uti pauca quaedam, quo uix ipsi norit, recondant: &alienis inuentis doleant. inscitiam plane suam produnt: &quam auctori tatem scientiae sibi uendicant, dum alios docere sastidiunt: amittunt. Pudet me sane. atque iterum pu det Tantum ab excogitandis nouis. atque ab adiuuanda uita mores nostros abesse, ut hoc uel praecipuo studio plaerique flagrent: ueterum aut recentium benefacta perdendi. cum maiorum nostrorum religiosissima auctoritate admoneri deberent: multos etiam de mediocribus inuentis deorum numero ad scribentium. Sed &multorum laus, ac gloria, qui nostra tempestate floruere, deterrere pra postera haec ingenia poterant, qui uigilando, quaerendo, laborando omnia in medium protulere. Caeterum hactenus. ne insectatio haec esse uideatur. Nunc ipsam etiam naturam haud sane hac parte minorem spectabimus. Quantum. n. illa mari polleat. quantum rursus terra dum mella, lac, piguia, fruges, olera, atque inter haec etiam quae acria censeantur, gignit non sine admiratio ne leges, &quando hactenus hanc partem Graeci prope sibi uendicant, habeant per me &nostri homines, quae latina a nobis facta non admodum fortasse negligant.