Latin
HERMOLAI BARBARI VENETI PATRITII COROLLARII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 507-2
Unproofread scanNot analysed yet
HERMOLAI BARBARI VENETI PATRITII COROLLARII LIBER SECVNDVS. ERINACEVS MARINVS. CCI Rinaceus marinus quem Graeci echinon thalassion appellant, alius pi scis est ab eo, qui Echeneis hoc est Remora siue Remeligo dicitur: adhae rens nauibus, &medio mari cursus earum impediens palmari crassitudine: pedali, semipedaliue amplitudine, magnae limaci similis odyno lyon appellatus a quibusdam, quia partus grauidis ad alligatus resoluat inueteratus sale. Alii &muricis genus quodam hoc nomine, potentiaque accipiunt. At echino id est Erinaceo spinae pro pedibus sunt: quibus uol uitur in orbem, nec aliter ingreditur. Itaque detritis saepe aculeis inuenium tur. Ex hoc genere appellamus echinometras, &Iulius pollux metras: quibus spinae longissimae calicesque minimi: neque omnibus Idem color uitreus. Circa toronem candidi capiuntur spina parua. oua omnium amara quina numero, nec nisi phyemem, atque pleniluniis. ora in medio corpore in terram uersa. Tradunt saeuitiam maris praesagite eos, quoties correptis operiuntur lapillis. echinos aliqui &patangas nominant. Sed Aristoteles tria eius genera dinumerat: oua rios: qui &mandantur: spatangas, &bryssos. haberi &fluuiatiles echinos Paulus aegineta prodidit. CCII ERINACEVS TERRESTRIS. Rinaceus terrestris id est echinos chersaeos, &acanthion epigios uallatus est aculeis extra quam ore, pedibusque, ac parte iferiore, quam rara tantum, &innocua lanugo operit. ubi uenan tem sensere, conuoluuntur in pilam ne quid appraehendi possit praeter aculeos. In despera tione urinam reddunt tabificam spinis, &tergori propter quod petuntur. Ideoque artis est uenari eos exinanito prius lotio. capti aquae calidae aspersu resoluuntur, &suspensi posteriorum pedum altero enecantur inedia. hac cute uestes expoliuntur. Cibos sibi praeparat in tempus. Et. n. uolutatus supra po ma iacentia spinis affixa unum non amplius tenens portat in cauas arbores. Idem mutationes aquilonis in austrum praenunciat condes se cubili. Echinus graecis uas aereum significat in quod testimonia con lecta signabantur. Sed &seni partem &ollae genus. Ite muliebris ornamenti non dissimile omnino brachia libus, &armillis Pollux auctor. Dicuntur &in castaneis echini: eos tamen latine qui erinaceos uo carit, non iuuenio. CCII