Latin
MYTVLI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 509
Unproofread scanNot analysed yet
MYTVLI. CCVII Ytuli Graeci myas, &myacas appellant. Hippocrates Scaphidas in harenosis sponte natu rae proueniunt. Quidam prius his genus faciunt eorum, qui proprie myes dicantur: quorum proprietas sit congregari muricum modo, &uiuere in algosis. ii mutuo atritu lentorem cuiusdam cerae me liceram uocatum saliuant. gratissimi autumno sunt: &ubi multa dulcis aqua miscetr mari: ob id in Aegy pto commendatissimi procedente hyeme amaritudinem, coloremque rubrum contrahunt. degenerant ut Atheneus &Plinius testantur in duas species in myias idest muscas, &mytulos Mytuli salem, uirusque recipiunt. muscae, siue ut in exemplaribus quibusdam Plinianis legitur myiscae differunt rotunditate: minores aliquanto atque hirtae: tenuioribus testis carne duriores. Laudantur apud Graecos ephesii, Est &piscis musce ponto commendatus ex Athenaeo. Plautus in rudente nominat quidem musculos. Captamus inquit echinos lapadas, ostreas, Balanos, Vrticam marinam, musculos. De mytulis intelligat: an de pisce mure: iudicent legentes. In Aristotile mystocetus piscis a Theodoro musculus conuertitur. TELLINAE CCVIII Vi Tellinas interpretantur i Martiali Poeta mytulos: improprie locutos arbitror. Cum ali ud genus esse mytulos, aliud Tellinas Dioscoridis auctoritate constet. Atheneus certe mytulos a tomanis uocari eas uidetur existimasse. Sunt qui tellinas, &Ctenia id est pectum culos idem esse iudicent a celeritate crescendi nominatas ὁτι Τάλῖστα γίνονται Τέλφιαι, hoc est ocyssime pficiuntur, quod Aristoteles tam pectunculis, quam purpuris tribuit commune. anno. n. magnitudinem totam implent, Plinius certe medicinas quae hic de Tellinis reddunt ad uerbum fere pectunculis ascripsit Tel linas ad Canopum in Aegypto frequentes esse narrant: quarum tenuiores exilioresque Basilicas hoc e regias appellant. his dulciores esse fluuiatiles c Nilo, Romae circumferuntur pusillae quaedam conchulae: quas qui uendunt: Tellinas praedicant. hae uulgaribus conchis minores, &leuiores sunt, &candidae nec stri atae: quas Veneti piscatores a capparis similitudine capparoculas appellant. CCIX