Latin
CHAMAE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 509-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHAMAE Hamae a Graecis λῆμεi. species sunt concharum. aliud in mari uidetur piscis esse genus cha mae, quas Hiatulas quidam interpretantur habentes uuluam. sicut &qui Erythini hoc est Rubelliones dicuntur, nisi si quis ita distinguendum putet, quod &Aristotelis praeseserunt codices, ut chanae hiatulae interpretetur chamas aut concharum speciem agnoscas chamarum duo redduntur genera tracheae hoc est asperae mali succi: quas &ostrea cognominant &in Macedonia Corycos, &Athenis crios ut in munce diximus: alterum laeues multo meliores, &crassiores ob id &pelorides &pelorinae a quibusdam &Basilicae uocant &ab Helio spartiano liostrea, etiam si lithostrea mendose legeretur. Esset hic de conchis, siue quod idem est ostreis &conchyliis tractandi locus. Sed copia deterreor. Sufficiat Primatum gulae huic generi datum esse: Adagio inde nato: Conchilia uiduarum cupediae: ut est apud Sophtonem mimographum, &Phaleraeum Demetrium. Nec illud praetermissero: conchae genus: ex qua Margaritae, unionesque uellantur, Berberion &berberi ab incolis uocatum esse pinnae aut pectumculi effigie nisi quod nec auriculas habet: ut pectunculus: nec oparculum exterius sculpturis ullis asperum sed laeue: Coloris quoque nomen in conchylium, &chliaro conchylium: &concha aegyptia paralios cognomine: quam &pinnam uocat Democritus. Idem chrysoconchylium fieri docet sed fictitium, &metallicum: sicut &chrysocorallium quod Item &gemmae est nomen. CCX VNGVIS ODORATVS Nyx Graece dicitur: quod nos Vnguem odoratum uocamus ostracium nonnulli appellant siue ostracon. Galenus poma hoc est cauum, siue quod idem est operculum: etiam in purpu ris. Onycem uero Paulus testam uocari dieit conchyhi duntaxat indici: quod &Condylion appellat. Condylos certe ostrei genus est eidem Paulo, ut alios, praeteream, ungues uocantur &quos so lenas Graeci dicunt, eos denique donacas &aulos: Theodotus modo ungues: modo digitos appellat: In utroque plurium secutus. hinc &piscatores Ostrearum solinistae nominabantur, ut Athenaeo placuit. Et ampulla unguenti onyx quandoque dicitur. Porphyrio gramaticus CCXI